<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="7" unit="chapter"/><reg>potentissimo</reg> et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti: <quote rend="smallcaps">Si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepisset</quote> aperte equites Romani restiterunt. <reg>quid</reg>? hoc licere volebant? <reg>minime</reg>; neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. <reg>ac</reg> tamen ita disputabant, eos teneri legibus <add>eis</add> oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. <reg>delectat</reg> amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita; </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p>esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam metus. <q><reg>nos</reg> ista numquam contempsimus</q>—ita enim disputabant—<q>sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia.</q> <q><reg>tam</reg> es tu iudex <add>eques</add> quam ego senator.</q> <q><reg>ita</reg> est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. <reg>qua</reg> re aut iudici mihi non esse liceat, aut lege senatoria non teneri.</q> </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? <reg>moneo</reg> ne faciatis. <reg>rapientur</reg> homines in haec iudicia ex omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis. <reg>si</reg> iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. <reg>vos</reg> senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete. </p></div></div></body></text></TEI>