<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> igitur reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus. <reg>quibus</reg> tabulis? <reg>quae</reg> in iudicio Gabiniano recitatae non sunt. <reg>quo</reg> teste? A quo tum appellatus nusquam est. <reg>qua</reg> aestimatione litium? <reg>in</reg> qua Postumi mentio facta nulla est. <reg>qua</reg> lege? <reg>qua</reg> non tenetur. </p><p rend="indent"><reg>hic</reg> iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. <reg>si</reg> enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam. </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ubi</reg> est igitur sapientia iudicis? <reg>in</reg> hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit. <reg>datur</reg> tibi tabella iudici. <reg>qua</reg> lege? Iulia de pecuniis repetundis. <reg>quo</reg> de reo? <reg>de</reg> equite Romano. <reg>at</reg> iste ordo lege ea non tenetur. <q><reg>illo</reg>,</q> inquit, <q>capite: <add>quo ea pecunia pervenerit.</add></q> <add><reg>nihil</reg> audisti</add> in Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares. <q><reg>at</reg> nunc audio.</q> <reg>reus</reg> igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac liber est. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>hic</reg> ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani, quorum ius iudicio temptatur, quam vos, senatores, quorum agitur fides in hunc ordinem; quae quidem cum saepe ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita. <reg>nam</reg> cum optimo et praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac ipsa quaestione referente existerent non nullae, sed perpaucae tamen acerbae sententiae, quae quidem censerent ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes magistratuum lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et senatus frequens restitit, et, quamquam tum propter multorum delicta etiam ad innocentium periculum tempus illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis, huic ordini ignem novum subici non sivistis. </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> animo igitur senatus. <reg>quid</reg>? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur, primum versum attenderet. <reg>si</reg> esset <quote rend="smallcaps">Dictator, consul, praetor, magister equitum,</quote> ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin esset <quote rend="smallcaps">Quicumqve post hanc legem,</quote> videret ne qua nova quaestione adligaretur. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> vos, equites Romani, videte. <reg>scitis</reg> me ortum e vobis omnia semper sensisse pro vobis. <reg>nihil</reg> horum sine magna cura et summa caritate vestri ordinis loquor. Alius alios homines et ordines, ego vos semper complexus sum. <reg>moneo</reg> et praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro quam ferre possitis. <reg>serpet</reg> hoc malum, mihi credite, longius quam putatis. </p></div></div></body></text></TEI>