si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas, fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascribat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius consilium vehementius quam ipsi displicet. quamquam hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus. si exstitisset in rege fides, nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amentius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis. sed tamen, si quis est, iudices, qui illam Postumi sive inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata, ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum acerbitatis putet. satis est homines imprudentia lapsos non erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere certe est inhumanum, praesertim, iudices, cum sit hoc generi hominum prope natura datum ut, si qua in familia laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis, quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur, cupidissime persequantur, si quidem non modo in gloria rei militaris Paulum Scipio ac maximus filii, sed etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus est P. Decium filius. sint igitur similia, iudices, parva magnis. fuit enim pueris nobis huius pater, C. Curtius, princeps ordinis equestris, fortissimus et maximus publicanus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem animi non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati quaerere videretur. hoc ille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum sermonibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est. multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publicorum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino grandem iam antea pecuniam credidit; nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, dare partis, augere re , fide sustentare. quid multa? cum magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat. pulsus interea regno Ptolomaeus dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam venit. cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, nec tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano. in dando autem et credendo processit longius nec suam solum pecuniam credidit sed etiam amicorum, stulte; quis negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit, bene consultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis ingressus, id non exsequi usque ad extremum. supplex erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum. nihil autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam liceret desistere.