<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="44" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me<note>sed a me <hi rend="italic">Mai</hi>: sedamen <hi rend="italic">A</hi></note> est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. <reg>magnam</reg> quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. <reg>quae</reg> est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem? </p></div></div></body></text></TEI>