neque ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me sed a me Mai : sedamen A est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. magnam quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. quae est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem?