<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. <reg>at</reg> creditum est aliquando Sardis. <reg>et</reg> fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. <reg>quae</reg> si erunt, tamen<note><w type="lemma">tamen</w> tum <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent? </p></div></div></body></text></TEI>