<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. <reg>at</reg> creditum est aliquando Sardis. <reg>et</reg> fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. <reg>quae</reg> si erunt, tamen<note><w type="lemma">tamen</w> tum <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent? </p></div><div n="42" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>fallacissimum</reg> genus esse Phoenicum omnia monumenta vetustatis atque omnes historiae nobis prodiderunt. <reg>ab</reg> his orti Poeni multis Carthaginiensium<note>Carthaginiensium <hi rend="italic">del. Müller</hi></note> rebellionibus, multis violatis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt. A Poenis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati<note>amendati <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Mai</hi></note> et repudiati coloni. </p></div><div n="43" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re cum integri nihil fuerit in hac gente <add>pestilentiae</add><note>pestilentiae <hi rend="italic">supplevi</hi></note> plena<note><w type="lemma">plena</w> pura <hi rend="italic">Heinrich</hi>: Poena <hi rend="italic">Francken</hi></note>, quam valde eam putamus tot transfusionibus coacuisse? <reg>hic</reg> mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius, vir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes<note>denique omnes <hi rend="italic">Beier</hi>: d ... ones <hi rend="italic">A</hi></note> ab eodem Cn. Pompeio civitate donati, quorum tamen omnium laudatione utimur, ignoscent alii viri boni ex Sardinia; credo enim esse quosdam. </p></div><div n="44" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me<note>sed a me <hi rend="italic">Mai</hi>: sedamen <hi rend="italic">A</hi></note> est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. <reg>magnam</reg> quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. <reg>quae</reg> est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem? </p></div><div n="45a" type="textpart" subtype="section"><p>Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum int<add>eritu</add><note>interitu <hi rend="italic">Beier</hi>: int <hi rend="italic">A</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>