nunc est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. at creditum est aliquando Sardis. et fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. quae si erunt, tamen tamen tum Heinrich sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent? fallacissimum genus esse Phoenicum omnia monumenta vetustatis atque omnes historiae nobis prodiderunt. ab his orti Poeni multis Carthaginiensium Carthaginiensium del. Müller rebellionibus, multis violatis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt. A Poenis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati amendati A : corr. Mai et repudiati coloni. qua re cum integri nihil fuerit in hac gente pestilentiae pestilentiae supplevi plena plena pura Heinrich : Poena Francken , quam valde eam putamus tot transfusionibus coacuisse? hic mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius, vir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes denique omnes Beier : d ... ones A ab eodem Cn. Pompeio civitate donati, quorum tamen omnium laudatione utimur, ignoscent alii viri boni ex Sardinia; credo enim esse quosdam. neque ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me sed a me Mai : sedamen A est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. magnam quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. quae est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem? Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum int eritu interitu Beier : int A .