<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> in istis omnibus rebus, praesertim apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res ipsa. <reg>persuasum</reg> est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant posse, praesertim ultro pollicentem. <reg>de</reg> quo plura iam non dicam. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui<note><w type="lemma">et qui</w> et inique <hi rend="italic">Francken</hi>: <hi rend="italic">fort. excidit</hi> parum fraterne</note> multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. <reg>generi</reg> igitur toti<note>toti <hi rend="italic">Müller</hi>: totius <hi rend="italic">A</hi></note> accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo<note>nihil modo <hi rend="italic">Niebuhr</hi>: nihil mode <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">del. Francken</hi></note>, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide<note><w type="lemma">rapide</w> cupide <hi rend="italic">Beier</hi></note> omnia<note>omnia, omnia <hi rend="italic">Cramer</hi></note> conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>venio</reg> nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium. <reg>etenim</reg> fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et pr<add>omissione</add><note>promissione <hi rend="italic">Mai</hi>: pr ... <hi rend="italic">A</hi></note> praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego<note><w type="lemma">ego</w> aio <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> Sardorum querelis moveri nos numquam <add>dico</add><note>dico <hi rend="italic">suppl. Beier</hi> (<hi rend="italic">fort.</hi> neque nego ... nos non numquam)</note> oportere. <reg>non</reg> sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis<note>iis <hi rend="italic">Müller</hi>: his <hi rend="italic">A</hi></note> decesserit, cum rei <add>fr</add>u<add>mentariae</add><note>frumentariae <hi rend="italic">Mai</hi>: .. u ... <hi rend="italic">A</hi></note> Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>pateat</reg> vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi<note>coniuratiovi <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Beier</hi></note> via intercludatur, obsaepiatur<note>obsaepiatur <hi rend="italic">Peyron</hi>: obsidiatur <hi rend="italic">A</hi></note> insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. <reg>damnatus</reg> est T. Albucius<note>T. <hi rend="italic">Beier</hi>: L. <hi rend="italic">A</hi></note>, C. Megaboccus<note><w type="lemma">C.</w> et C. <hi rend="italic">Mai</hi></note><note>Megabocchus <hi rend="italic">Heinrich, cf. Att.</hi> ii. 7. 3 (<foreign xml:lang="grc">Μεγάβακχον</foreign> <hi rend="italic">quendam nominat Plutarch. Crass.</hi> 25)</note> ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. <reg>ita</reg> fidem maiorem varietas ipsa faciebat. <reg>testibus</reg> enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur. </p></div></div></body></text></TEI>