<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>hic</reg> ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. <reg>fuerint</reg><note>fuerant <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Francken</hi></note> enim eae partes aut eius quem id facere dolor et<note>dolor et <hi rend="italic">Mai</hi>: doleret <hi rend="italic">A</hi></note> suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non<note>non <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">om. T</hi></note> animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum<note>in gratiam red. <hi rend="italic">A</hi>: red. in gratia <hi rend="italic">T</hi></note> arbitrabatur; </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p>ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. <reg>quid</reg> enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? <reg>quid</reg>? avus<note>avos <hi rend="italic">AT</hi></note> eius<note>eius <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? <reg>quae</reg> inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p><reg>successori</reg><note>successum <hi rend="italic">A</hi></note> decessor invidit, voluit<note>voluit <hi rend="italic">T</hi>: et voluit <hi rend="italic">A</hi></note> eum quam maxime offensum quo magis ipsius memoria excelleret<note>memoria excelleret <hi rend="italic">T</hi>: memoriam lacesseret <hi rend="italic">A</hi></note>; res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam et valde pervagata<note>etiam et valde pervagata <hi rend="italic">T</hi>: etiam num et vulgata <hi rend="italic">A</hi></note>. <reg>neque</reg> vero tam<note>tam <hi rend="italic">A</hi>: tamen <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. Ascon.</hi></note> haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humanitate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi<note>C.: <hi rend="italic">om. Ascon.</hi></note>, fratris sui, competitorem fore putasset. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qui</reg> sive patricius sive plebeius esset—nondum<note>nondum <hi rend="italic">T, Ascon.</hi>: non <hi rend="italic">A</hi></note> enim certum constituerat<note>constitutum erat <hi rend="italic">Ascon.</hi></note>—cum hoc<note><w type="lemma">hoc</w> illo <hi rend="italic">Ascon.</hi></note> sibi<note>sibi <hi rend="italic">T, Ascon.</hi>: sibi certum <hi rend="italic">A</hi></note> contentionem fore putabat<note>neque vero ... putabat <hi rend="italic">hab. Asconius</hi> <quote rend="smallcaps">circa medivm</quote></note>, Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. <reg>quam</reg> ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste<note>iste <hi rend="italic">Müller</hi>: ipse <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset. </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ego</reg> id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, praesertim qui<note>qui <hi rend="italic">A</hi>: qum <hi rend="italic">T</hi></note> quid amor fraternus valeat paene praeter ceteros sentiam? <reg>at</reg> enim frater iam non petit. <reg>quid</reg> tum? <reg>si</reg> ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus sociis, civibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque provinciae, propterea putas semel<note>putas semel <hi rend="italic">A</hi>: putassentvel (<hi rend="italic">Peyron</hi>) <hi rend="italic">T</hi></note> exulceratum animum tam facile potuisse sanari? </p></div></div></body></text></TEI>