<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> sic fuit illa expressa causa non ut audire ea quae dicebam, iudices, sed ut cernere et paene tangere viderentur. <reg>neque</reg> enim mihi probabile neque verum videbatur me, cum fidelissimae atque antiquissimae provinciae patrocinium recepissem, causam tamquam unius clientis in cubiculo meo discere. </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>ego</reg> nuper, cum Reatini, qui essent in fide mea, me suam publicam causam de Velini fluminibus et cuniculis<note>cunculis <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note> apud hos consules agere voluissent, non existimavi me neque dignitati praefecturae gravissimae neque fidei meae satis esse facturum, nisi me causam illam non solum homines sed etiam locus ipse lacusque docuisset. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> tu aliter fecisses, Triari, si te id tui isti Sardi facere voluissent, hi qui te in Sardiniam minime venire voluerunt, ne longe aliter omnia atque erant ad te delata cognosceres, nullam multitudinis in Sardinia querelam, nullum in Scaurum<note>Scauro <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Orelli</hi></note> odium populi <gap reason="lost" rend=". . . ."/> </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><add>anhe</add>litu<note>litu <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">suppl. Beier</hi></note> Aetnam ardere dicunt, sic Verrem obruissem<note>obruissem <hi rend="italic">Heinrich</hi>: operuissem <hi rend="italic">A</hi></note> Sicilia teste tota. <reg>tu</reg> vero comperendinasti uno<note>tu vero comp. uno <hi rend="italic">Beier</hi>: tuo comp. um <hi rend="italic">A</hi></note> teste producto. <reg>at</reg> quo teste, di immortales! <reg>non</reg> satis quod uno, non quod ignoto, non quod levi; etiamne Valerio teste primam actionem confecisti, qui patris tui beneficio civitate donatus gratiam tibi non inlustribus officiis, sed manifesto periurio rettulit? </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si te omen nominis vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad perniciem, verum<note>perniciem valere verum <hi rend="italic">Beier</hi></note> ad salutem interpretamur. <reg>sed</reg> omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum. </p></div></div></body></text></TEI>