<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>est</reg> enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus uno<note>uno <hi rend="italic">A</hi>: unum <hi rend="italic">T</hi></note> testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum. <reg>quod</reg> ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere<note>fund. iacere <hi rend="italic">T</hi>: iacere fund. <hi rend="italic">A</hi></note> patiamini. <reg>quae</reg> si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>dicam</reg> enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum<note>formidulosum <hi rend="italic">AT</hi></note> frumentarium crimen accedam. </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>quod</reg> est igitur hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? <reg>pueris</reg> nobis audisse videor L. Aelium<note>Laelium <hi rend="italic">T</hi>: Vaelium <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note>, libertinum hominem litteratum ac facetum<note>ac facetum <hi rend="italic">om. A</hi> Q. <hi rend="italic">A</hi>: TITIQ. <hi rend="italic">T</hi>: T. Quincti <hi rend="italic">Francken</hi></note>, cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum quaereretur<note>quaereretur <hi rend="italic">T</hi>: quaeretur <hi rend="italic">A</hi></note> quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? <q><reg>delata</reg> enim,</q> inquit, <q>causa ad me<note>ad me <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">om. T</hi></note> Romam<note>Romae <hi rend="italic">AT</hi>: <hi rend="italic">corr. Francken</hi></note> est.</q> <reg>quid</reg>? ad me Siculi nonne Romam<note>Roman <hi rend="italic">T</hi>: Roma <hi rend="italic">A</hi></note> causam Siciliae detulerunt? <reg>at</reg> qui<note>at qui <hi rend="italic">Madvig</hi>: atqui <hi rend="italic">Priores</hi></note> homines! <reg>prudentes</reg> natura, callidi usu, doctrina eruditi. <reg>tamen</reg> ego mihi provinciae causam in provincia ipsa<note>provinciam ipsam <hi rend="italic">AT</hi>: <hi rend="italic">corr. Mai</hi></note> cognoscendam et discendam<note>et discendam <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> putavi. </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>an</reg> ego querelas<note>querellas <hi rend="italic">AT</hi> (<hi rend="italic">ita ubique</hi>)</note> atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? <reg>peragravi</reg>, inquam, Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigentinorum atque collis. <reg>campus</reg> ille nobilissimus ac feracissimus ipse me causam paene docuit Leontinus. <reg>adii</reg> casas aratorum, a stiva ipsa homines mecum conloquebantur. </p></div></div></body></text></TEI>