est enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus uno uno A : unum T testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum. quod ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere fund. iacere T : iacere fund. A patiamini. quae si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam. dicam enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum formidulosum AT frumentarium crimen accedam. quod est igitur hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? pueris nobis audisse videor L. Aelium Laelium T : Vaelium A : corr. Peyron , libertinum hominem litteratum ac facetum ac facetum om. A Q. A : TITIQ. T : T. Quincti Francken , cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum quaereretur quaereretur T : quaeretur A quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit. hoc tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? delata enim, inquit, causa ad me ad me A : om. T Romam Romae AT : corr. Francken est. quid ? ad me Siculi nonne Romam Roman T : Roma A causam Siciliae detulerunt? at qui at qui Madvig : atqui Priores homines! prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. tamen ego mihi provinciae causam in provincia ipsa provinciam ipsam AT : corr. Mai cognoscendam et discendam et discendam T : om. A putavi. an ego querelas querellas AT ( ita ubique ) atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? peragravi , inquam, Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigentinorum atque collis. campus ille nobilissimus ac feracissimus ipse me causam paene docuit Leontinus. adii casas aratorum, a stiva ipsa homines mecum conloquebantur.