<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><reg>argumentum</reg> vero, quod quidem est<note>quod quidem est <hi rend="italic">Heinrich</hi>: quoquedeest <hi rend="italic">A</hi></note> proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerum<note><w type="lemma">rerum</w> quod rerum <hi rend="italic">Kayser</hi></note> vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. <reg>qua</reg> re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enim<note>enim <hi rend="italic">Madvig</hi>: omni <hi rend="italic">A</hi></note> re, vincerer causa, vincerer veritate. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>agmen</reg> tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? <reg>non</reg> potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem con<add>fug</add>ere, <add>a</add>d ius iu<add>randum iudicum, ad</add> populi Romani <add>aeq</add>uitatem<note>con ... re. dus. u ... PR ... uitatem <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">Peyron</hi>): <hi rend="italic">suppl. Beier</hi></note>, qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><q><reg>poposcit</reg>, imperavit, eripuit, coegit.</q><reg>si</reg> doces<note>docet <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. nescio quis apud Orelli</hi></note> tabulis, quoniam habet seriem quandam et ordinem contracti negoti confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in defendendo mihi agendum sit videbo. <reg>si</reg> denique nitere testibus<note>nitere testibus <hi rend="italic">T</hi>: ... usn ... re <hi rend="italic">A</hi></note> non dico bonis viris ac probatis, noti sint modo, quem ad modum mihi cum quoque sit confligendum<note>sit conflig. <hi rend="italic">T</hi>: conflig. sit <hi rend="italic">A</hi></note> considerabo. </p></div><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sin</reg> unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? <reg>non</reg> habuisti quod dares. <reg>habuisse</reg> se<note><hi rend="italic">sqq. interpunxit Francken</hi></note> dicet. <reg>quis</reg> id sciet<note>scit <hi rend="italic">Beier</hi></note>, quis iudicabit<note>iudicabit <hi rend="italic">T</hi>: id iudicavit <hi rend="italic">A</hi>: indicavit <hi rend="italic">Beier</hi></note>? <reg>non</reg> fuisse causam. <reg>finget</reg> fuisse. <reg>qui</reg> refellemus? <reg>potuisse</reg> non dare, si<note>si <hi rend="italic">T</hi>: se <hi rend="italic">A</hi></note> noluisset. <reg>vi</reg> ereptum esse dicet. <reg>quae</reg> potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare? </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum expresso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque<note>neque <hi rend="italic">T</hi>: nec <hi rend="italic">A</hi> acuta quaedam et <hi rend="italic">Kreyssig</hi> (<hi rend="italic">cf. de Orat.</hi> iii. 32)</note> acu quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorum<note>istorum <hi rend="italic">T</hi>: istum illorum <hi rend="italic">A</hi></note> impetu ego nostro concurram atque confligam. <reg>non</reg> est unus mihi quisque<note>unus mihi quisque <hi rend="italic">T</hi>: unus quisque mihi <hi rend="italic">A</hi></note> ex illorum acie protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; tota est acies illa uno impetu prosternenda. </p></div></div></body></text></TEI>