<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quae</reg> quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque<note>omnesqui <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Heinrich</hi></note> suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. <reg>discessus</reg> autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit. </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p><reg>confirmata</reg> vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>en</reg><note>en <hi rend="italic">Schütz</hi>: em (<hi rend="italic">ita mox</hi>) <hi rend="italic">A</hi>: hem <hi rend="italic">Mai</hi></note> quibus familiis quam foedis, quam contaminatis, quam turpibus datis<note>dedatis <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> hanc familiam, iudices. <reg>en</reg> quibus testibus commoti, de quo<note>commoti. De quo <hi rend="italic">Müller</hi></note> homine, de quo<note>de quo homine <hi rend="italic">del. Francken</hi></note> genere, de quo nomine<note><w type="lemma">nomine</w> homine <hi rend="italic">Francken</hi></note> sententias feratis, obliviscendum<note>feratis, obliv. <hi rend="italic">Francken</hi>: feratis. Obliv. <hi rend="italic">priores</hi></note> vobis putatis? <reg>matrum</reg> in liberos, virorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines videtis immanis; duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut invidos infamata<note>famata <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Schüts</hi></note> causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis. </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>num</reg> igitur in his criminibus, iudices, residet<note>residet iam <hi rend="italic">Mai</hi>: resitetiam <hi rend="italic">A</hi>: resident etiam <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? <reg>qui</reg> igitur id factum est? <reg>quia</reg> dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese<note>sese <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">clausulae gratia</hi>): se <hi rend="italic">A</hi></note>. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus. <reg>etenim</reg> testis non modo <reg>afer</reg> aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita men<add>tien</add>di licen<add>t</add>i<add>a</add><note>men ... di licen. i. <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">suppl. Heinrich</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>