nam quod te esse te esse TEk : te c χ : esse te cett. in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare. nam si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me praebeo, nonne nonne scripsi : non codd. desino] debeo Lambinus : recuso Müller desino incurrere in crimen hominis nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando aliquando hoc loco hab. TE, post etiam cett. sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salutem cum cum T : tum cett. meam tum meorum, certe non modo non sum reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id ne facerem rogarent. res vero ipsa ipsa om. T publica, si loqui posset, ageret mecum ut, quoniam sibi servissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut ut om. k iam mihi servirem, consulerem meis; se non modo satis habere a me sed etiam vereri ne parum mihi pro eo quantum quantum Orelli : quam tum TE : quod tum ( om. tum Ϛ ) cett. a me haberet reddidisset. quid ? si quod si Ta Ϛ horum ego nihil cogito et idem sum in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus. quod est longe secus. stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae, qui quoniam versatur versatur TEa : versetur cett. , eam deligere partem ad quam nos illius utilitas salusque converterit. ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae—nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaerunt quaerunt et gratiam T —sed dico hoc hoc dico E quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes in re publica principem esse concedunt? ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui me cui a me T semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae util. rei p. TE : rei p. util. cett. , sed hominibus amicum aut inimicum fuisse. an , cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego aliquando probavi probarim E , sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta monum. b χϚ : monim. cett. nobis et et suppl. Madvig litterae litterae del. Wunder prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas defensas TE : defendendas cett. . quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu tu TEa : om. cett. in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo. nunc venio ad illud extremum in quo in quo TEa : quod cett. dixisti, dum dum quod Σ : cum Beroaldus Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem arcem aram Dobree : arcum Cobet facere e cloaca e cloaca TE : ex cloaca cett. lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est ex meis est ex meis TE : ex meis est cett. temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio Verg. TE : Virg. cett. , quocum me uno vel maxime cum vetustas tum vetustas tum Ec 2 : vetustatum (vetusta b 2 ψ 2 k ) cett. amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa rei p. causa TE : res p. cett. sociarat.