<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/><reg>tu</reg> continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam<note>in re p. <hi rend="italics">TE</hi></note>, tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? <reg>vide</reg> tandem, Laterensis, quantum ego<note>ego <hi rend="italics">TEa</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> a te dissentiam. <reg>si</reg> me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur. <reg>non</reg> enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam<note>etiam <hi rend="italics">TEa</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam<note>etiam <hi rend="italics">om. T</hi></note> temeritate. <reg>non</reg> est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt<note>duxerunt <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">χ<hi rend="superscript">1</hi></foreign>k, Lag.</hi> 9, <hi rend="italics">Angelius</hi> (<hi rend="italics">cf. Deiot.</hi> 37)</note>. <reg>qua</reg> re, cum te aedilem fieri oportuisse dicis<note>dicit <hi rend="italics">TE</hi></note>, populi culpam, non competitoris accusas. </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ut</reg><note>ut <hi rend="italics">TE</hi>: at <hi rend="italics">cett.</hi></note> fueris dignior quam Plancius—de quo ipso<note>ipso (-se <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> tecum ita<note>tecum ita <hi rend="italics">TE</hi>: ita tecum <hi rend="italics">cett.</hi></note> contendam paulo post ut conservem dignitatem tuam—sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. <reg>in</reg> quo illud primum<note>illud primum <hi rend="italics">T</hi>: primum illud <hi rend="italics">cett.</hi></note> debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata<note>enudata <hi rend="italics">T</hi></note> esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique<note>cuique <hi rend="italics">TE</hi>: denique <hi rend="italics">cett.</hi></note> ipsi debeant considerare<note><w type="lemma">considerare</w> deliberare <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>g</hi></note> saepius quam quid cuique a re publica debeatur<note>debeatur <hi rend="italics">TE</hi>: videatur deberi <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>sin</reg> autem mavis<note>mavis illud <hi rend="italics">E</hi></note> esse<note>esse <hi rend="italics">TEbk</hi>: est <hi rend="italics">cett.</hi></note> iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum. </p></div><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><q><reg>male</reg> iudicavit populus.</q><reg>at</reg> iudicavit. <q><reg>non</reg> debuit.</q> <reg>at</reg> potuit. <q><reg>non</reg> fero.</q> <reg>at</reg> multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. <reg>est</reg> enim haec<note>haec <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui<note>nostrum qui <hi rend="italics">TE</hi>: qui <hi rend="italics">cett</hi></note> in hac tempestate populi iactemur<note>iactamur <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">χ<hi rend="superscript">1</hi></foreign></hi></note> et<note>et <hi rend="italics">TEa</hi>: ac <hi rend="italics">cett.</hi></note> fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus<note>expetamus <hi rend="italics">bk</hi>: expectamus <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non defetigari<note>defet. <hi rend="italics">T</hi>: defat. <hi rend="italics">cett.</hi></note> supplicando. </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>venio</reg> iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. <reg>qui</reg> si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: <q>ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri<note>viri boni <hi rend="italics">T</hi></note>, meum beneficium ad eum potius<note>potius <hi rend="italics">hoc loco hab. TE, om. g, ante</hi> ad <hi rend="italics">hab, cett.</hi></note> detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat.</q> <reg>respondebis</reg>, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. <reg>at</reg> vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse<note>voluisse (et <hi rend="italics">add. E</hi>) semper sibi supplicari se <hi rend="italics">TE</hi>: voluisse semper (-que <hi rend="italics">add. c<hi rend="superscript">2</hi></hi>) placuisse <hi rend="italics">cett.</hi></note>, semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum<note>seranum <hi rend="italics">TEa</hi>: serenum <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Manutius</hi></note>, stultissimum<note>subtilissimum <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ<hi rend="superscript">2</hi></foreign>b<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> hominem—fuit<note>enim tamen ... hominem fuit <hi rend="italics">T</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> enim tamen nobilis—non C. Fimbriam, novum hominem—fuit enim et animi satis magni et consili—sed Cn. Mallium<note>Mallium <hi rend="italics">ab<hi rend="superscript">2</hi></hi>: Manlium <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. </p></div></div></body></text></TEI>