<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="86" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="35" unit="chapter"/><reg>sed</reg> sunt haec leviora, illa vero gravia<note>gravia <hi rend="italics">TE</hi>: graviora <hi rend="italics">cett.</hi></note> atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. <reg>dixisti</reg> enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. <reg>ego</reg> vero fateor me<note><w type="lemma">me</w> mehercule <hi rend="italics">c<hi rend="superscript">2</hi>k</hi></note>, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco<note>idcirco <hi rend="italics">ed. V</hi>: idcirco me <hi rend="italics">codd.</hi></note> illi auxilio pepercisse. <reg>qui</reg> enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? <reg>tribunicius</reg> me terror an consularis furor movit? <reg>decertare</reg> mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? <reg>consules</reg> post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti<note>empti <hi rend="italics">Gulielmius</hi>: emptis <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. Quir.</hi> 13)</note> provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercitu<note>exercitu <hi rend="italics">TEa</hi>: exercitibus <hi rend="italics">cett.</hi></note>, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis<note>in religiosis <hi rend="italics">Baiter</hi></note> altaribus effeminata secum et illos et<note>illos et <hi rend="italics">TE</hi>: illos <hi rend="italics">cett.</hi></note> consules facere acerbissime personabat<note>personabant <hi rend="italics">TEa</hi></note>; egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur. </p></div><div n="87" type="textpart" subtype="section"><p><reg>at</reg> erat<note>aderat <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Wunder</hi> (<hi rend="italics">ita mox</hi>)</note> mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. <reg>sed</reg> recordare qui tum fuerint consulum nomine<note>nomine consulum <hi rend="italics">T</hi></note> hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint<note>sierint <hi rend="italics">TE</hi></note> edictoque suo<note>suo <hi rend="italics">om. T</hi></note> non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus<note>indicia luctus <hi rend="italics">TE</hi>: luctus indicia (iud- <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>g</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> ademerint. <reg>at</reg> erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae<note>Catilinae <hi rend="italics">del. Ernesti, tuetur Schol.</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> catamitus (<hi rend="italics">cf. Sen.</hi> 12 eius vir Catilina)</note> consul proscriptionis denuntiatione terrebat. <reg>at</reg> tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur. <milestone resp="editor" n="36" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>hisce</reg> ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandum—nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe<note>saepe <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> abundarunt, id mihi ipsi<note>ipsum <hi rend="italics">Tap</hi></note> auxilium meum defuisset—armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset. </p></div><div n="88" type="textpart" subtype="section"><p><reg>vinci</reg> autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum<note><w type="lemma">tum</w> eum <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">χϚ</foreign></hi></note> vincendi viderem, quem profecto non videbam<note>quem ... videbam <hi rend="italics">om. TEap<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>. Vbi enim mihi praesto fuissent<note>mihi praesto fuiss. <hi rend="italics">TE</hi>: praesto fuiss. mihi <hi rend="italics">cett.</hi> fuisset ... fortis consul <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi></note> aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat<note>ceperat <hi rend="italics">TE</hi>: sumpserat <hi rend="italics">cett.</hi></note>, ea Ti. Graccho interempto iure<note><w type="lemma">iure</w> viro <hi rend="italics">E</hi></note> optimo sumpta esse defendit? <reg>esset</reg> igitur pugnandum cum consulibus. <reg>nihil</reg> dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos esse ultores<note>esse ult. <hi rend="italics">TE</hi>: ult. esse <hi rend="italics">cett.</hi></note> videbam. </p></div><div n="89" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hisce</reg> ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit maximae<note>maximae <foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign>, <hi rend="italics">ed. V</hi>: maxime <hi rend="italics">cett.</hi></note> gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constat<note>constat <hi rend="italics">hoc loco hab. TEa, post</hi> viris <hi rend="italics">cett.</hi></note> invitissimis<note>invitissimis <hi rend="italics">E, ed. V</hi>: invictissimis <hi rend="italics">cett.</hi></note> viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis superior posset esse. <reg>ergo</reg> ille cum suum, non cum<note><w type="lemma">non cum</w> non <hi rend="italics">Karsten</hi></note> senatus factum defenderet, cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen ob illam <add>constantiam</add><note>constantiam <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign>, Angelius</hi>: causam <hi rend="italics">Klotz</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note>, quod<note>quod <hi rend="italics">TE</hi>: quo <hi rend="italics">cett.</hi></note> illud voluntarium volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et<note>gloriam et <hi rend="italics">Garatoni</hi>: gloriae <hi rend="italics">codd.</hi></note> laude superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluit<note>voluit <hi rend="italics">Ta<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>bk</hi></note> et ne quis bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem? </p></div><div n="90" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="37" unit="chapter"/><reg>mortem</reg> me timuisse dicis. <reg>ego</reg> vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae vellem. <reg>nam</reg> qui pro re publica vitam ediderunt<note>ediderunt <hi rend="italics">TEa</hi>: dediderunt (dederunt <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>—licet me desipere dicatis—numquam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi. <reg>ego</reg> vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium salutis suae perdidisset. <reg>quin</reg> etiam si me vis aliqua morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendo<note>restituendo <hi rend="italics">Garatoni</hi>: retinendo <hi rend="italics">codd.</hi></note> fuisset senatus populusque Romanus. <reg>an</reg>, si umquam vitae cupiditas in me<note>in me <hi rend="italics">hoc loco hab. TE, ante</hi> vitae <hi rend="italics">cett.</hi></note> fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem<note>commovissem <hi rend="italics">E</hi></note>? quae, si <num>xx</num> quiessem dies<note><w type="lemma">quiessem dies</w> quidem dies essent <hi rend="italics">E</hi></note><note>viginti <hi rend="italics">TE</hi></note>, in aliorum vigiliam<note><w type="lemma">vigiliam</w> iugulum <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign>k</hi></note> consulum recidissent. <reg>quam</reg> ob rem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis. </p></div></div></body></text></TEI>