<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="66" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>sed</reg> ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam<note>an pluris mihi fuerit quam <hi rend="italics">Schol.</hi></note> si mihi tum essent omnes gratulati<note>gratulati <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: congratulati <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>nam</reg> postea quam sensi populi Romani<note>populi R. <hi rend="italics">c</hi>: p. R. <hi rend="italics">TEa</hi>: populum R. <hi rend="italics">cett.</hi></note> auris hebetiores, oculos autem esse<note>autem esse <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> acris atque acutos<note>acutos <hi rend="italics">TEa</hi>: acutos habere <hi rend="italics">cett.</hi></note>, destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum<note>forum <hi rend="italics">Pantagathus</hi>: eorum <hi rend="italics">codd.</hi></note>; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. <reg>ecquid</reg><note>ecquid <hi rend="italics">ed. Gryph.</hi>: et quid <hi rend="italics">codd.</hi>: sed quid <hi rend="italics">Lambinus</hi></note> ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam<note>ne otium (negocium <hi rend="italics">a</hi>) quidem umquam <hi rend="italics">TEa</hi>: negotium (quidem <hi rend="italics">add. b<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>) nunquam <hi rend="italics">cett.</hi></note> otiosum? <reg>nam</reg> quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis<note>ludis <hi rend="italics">TEa<foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign></hi>: rudis <hi rend="italics">cett.</hi></note> et feriis<note>feriis <hi rend="italics">TE</hi>: ferus <hi rend="italics">cett.</hi></note>, ne omnino umquam essem otiosus. <reg>etenim</reg> M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum<note><w type="lemma">quod ... suarum</w><hi rend="italics">fort. delendum</hi> (<hi rend="italics">colon numero caret</hi>)</note> semper magnificum et praeclarum putavi, <quote>clarorum virorum<note><w type="lemma">virorum</w> hominum <hi rend="italics">TE</hi> (<hi rend="italics">contra Schol.</hi>)</note> atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.</quote> <reg>itaque</reg><note>itaque <hi rend="italics">TEc<hi rend="superscript">2</hi></hi>: ita <hi rend="italics">cett.</hi></note> si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda. </p></div><div n="67" type="textpart" subtype="section"><p><reg>eadem</reg> igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti<note>virtuti <hi rend="italics">TE</hi>: virtutis <hi rend="italics">cett.</hi></note> cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius<note>istius <hi rend="italics">om. T</hi></note> egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. </p><p rend="indent"><reg>sed</reg> ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit<note>is afuit <hi rend="italics">Garatoni</hi>: isfuit <hi rend="italics">T</hi>: abfuit <hi rend="italics">cett.</hi></note> nisi sorte<note>forte <hi rend="italics">bp<foreign xml:lang="grc">χϚ</foreign></hi></note>, lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate<note>valuit ... adsiduitate <hi rend="italics">om. T</hi></note>, valuit observandis<note>adservandis <hi rend="italics">TE</hi>: servandis <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Naugerius</hi> (2)</note> amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis<note>fuit in oculis fuit <hi rend="italics">T</hi></note>, petivit, ea<note>ea <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> est usus ratione vitae<note>vitae <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi> sunt <hi rend="italics">hoc loco hab. TE, post</hi> consec. <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>k<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>, om. cett.</hi></note> qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti. </p></div><div n="68" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="28" unit="chapter"/><reg>nam</reg> quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. <reg>sed</reg> etiam ei<note>ii <hi rend="italics">T<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: hi <hi rend="italics">cett.</hi></note> quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio debere<note>Plancio debere <hi rend="italics">TE</hi>: debere Plancio <hi rend="italics">cett.</hi></note> dicebant. <reg>verum</reg> fac me multis debere et in eis<note>iis <hi rend="italics">T</hi>: his <hi rend="italics">cett.</hi></note> Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc<note><w type="lemma">hoc</w> huic <hi rend="italics">Wunder</hi></note> nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? <reg>quamquam</reg> dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. <reg>nam</reg> qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, is<note><w type="lemma">is</w> aes <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi>c<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>, ed. R</hi></note> retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in<note>in <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note> eo ipso quod habet refert. <reg>neque</reg> ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset. </p></div><div n="69" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quaeris</reg> a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest<note>mihi potest <hi rend="italics">TE</hi>: potes mihi <hi rend="italics">cett.</hi></note> esse iucundius, amplius quam quod<note>quod <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. <reg>nam</reg> neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum<note>cum <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> per hunc me eis<note>iis <hi rend="italics">TE</hi>: his <hi rend="italics">cett.</hi></note> conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder. </p><p rend="indent">Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem<note>civitate <hi rend="italics">T</hi></note> sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque<note>neque <hi rend="italics">TE</hi>: nec <hi rend="italics">cett.</hi></note> Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli<note>neque Metelli <hi rend="italics">TE</hi>: nec Q. Metelli <hi rend="italics">cett.</hi></note> Calidius. <milestone resp="editor" n="29" unit="chapter"/><reg>de</reg> Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum<note>esse illum <hi rend="italics">TE</hi>: illum esse <hi rend="italics">cett.</hi></note> suum et familiae<note>familiae <hi rend="italics">TE</hi>: familiae suae <hi rend="italics">cett.</hi></note> nobilissimae dicere<note>ducere <hi rend="italics">T</hi></note>. </p></div><div n="70" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quo</reg> loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci<note>Plancio <hi rend="italics">Tb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note> facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. <reg>nam</reg> Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! <reg>volnus</reg> illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. <reg>quam</reg> enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum illum e civitate eiecerunt<note>eiecerunt <hi rend="italics">om. T</hi></note> qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat? </p></div></div></body></text></TEI>