<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quaerit</reg> enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. <reg>ita</reg>, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est<note>est <hi rend="italics">om. k, del. Manutius</hi></note>; sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. <reg>ita</reg> aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda<note>deserenda <hi rend="italics">TEk</hi>: deserenda est <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>sed</reg> ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear<note>conferri <hi rend="italics">T</hi></note> in causa, si te aut a<note>a <hi rend="italics">om. T</hi></note> Plancio aut ab ullo<note>ulla <hi rend="italics">E</hi></note> dignitate potuisse<note>potuisse <hi rend="italics">om. T</hi></note> superari dixero. <reg>itaque</reg> discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa<note>ipsa <hi rend="italics">om. T</hi> tu in magistratibus <hi rend="italics">Madvig</hi>: tu magni <hi rend="italics">T</hi>: tum an <hi rend="italics">E</hi>: tu (tune <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>c</hi>) inanem <hi rend="italics">cett.</hi>: tune aequum <hi rend="italics">Lambinus</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> § 13)</note> deducit. </p></div><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg>? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? <reg>fortasse</reg> non numquam est; utinam vero semper esset! <reg>sed</reg> est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur<note>patitur <hi rend="italics">Ta</hi>: paratur <hi rend="italics">E</hi></note>, non eis ornamentis quae esse in te videmus. <reg>nam</reg> quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. <reg>quamquam</reg> nihil potes<note>potes <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: potest <hi rend="italics">cett.</hi> (<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg.</hi>)</note> in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio. </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui<note><w type="lemma">est qui</w> qui <hi rend="italics">T</hi></note> praeteritus non est<note><w type="lemma">non est</w> est <hi rend="italics">TEa</hi>: ... non est <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note>. <reg>nam</reg>, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod<note>quod <hi rend="italics">Sylvius</hi>: vel quod (id quod <foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: quod vel <hi rend="italics">Beroaldus</hi></note> multo etiam minus esset<note>esset <hi rend="italics">Eb<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign></hi>: esse <hi rend="italics">a</hi>: essent <hi rend="italics">T</hi>: est <hi rend="italics">cett.</hi></note> ferendum. <reg>tum</reg> enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius<note>eius <hi rend="italics">om. T</hi> exilio <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Cobet</hi></note> exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis<note>reprend. <hi rend="italics">Zielinski</hi> (<hi rend="italics">p.</hi> 177): reprehend. <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">ita</hi> §§ 51, 75)</note>. <reg>itaque</reg> iam<note>iam <hi rend="italics">TEa</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> quoniam<note>quoniam <hi rend="italics">TE</hi>: quamquam <hi rend="italics">cett.</hi></note> qua nolui<note>volui <hi rend="italics">TEab<hi rend="superscript">2</hi>c</hi></note> ianua sum<note>sim <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>b<hi rend="superscript">1</hi>gp</hi></note> ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam<note>afut. <hi rend="italics">T</hi>: affut <hi rend="italics">Ea</hi>: abfut. <hi rend="italics">cett.</hi></note> esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum<note><w type="lemma">iniquum</w> inimicum <hi rend="italics">E</hi></note> in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego<note>eam ego <hi rend="italics">TE</hi>: ego eam <hi rend="italics">cett.</hi></note> ulla contumelia coner attingere. </p></div><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/><reg>tu</reg> continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam<note>in re p. <hi rend="italics">TE</hi></note>, tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? <reg>vide</reg> tandem, Laterensis, quantum ego<note>ego <hi rend="italics">TEa</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> a te dissentiam. <reg>si</reg> me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur. <reg>non</reg> enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam<note>etiam <hi rend="italics">TEa</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam<note>etiam <hi rend="italics">om. T</hi></note> temeritate. <reg>non</reg> est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt<note>duxerunt <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">χ<hi rend="superscript">1</hi></foreign>k, Lag.</hi> 9, <hi rend="italics">Angelius</hi> (<hi rend="italics">cf. Deiot.</hi> 37)</note>. <reg>qua</reg> re, cum te aedilem fieri oportuisse dicis<note>dicit <hi rend="italics">TE</hi></note>, populi culpam, non competitoris accusas. </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ut</reg><note>ut <hi rend="italics">TE</hi>: at <hi rend="italics">cett.</hi></note> fueris dignior quam Plancius—de quo ipso<note>ipso (-se <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> tecum ita<note>tecum ita <hi rend="italics">TE</hi>: ita tecum <hi rend="italics">cett.</hi></note> contendam paulo post ut conservem dignitatem tuam—sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. <reg>in</reg> quo illud primum<note>illud primum <hi rend="italics">T</hi>: primum illud <hi rend="italics">cett.</hi></note> debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata<note>enudata <hi rend="italics">T</hi></note> esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique<note>cuique <hi rend="italics">TE</hi>: denique <hi rend="italics">cett.</hi></note> ipsi debeant considerare<note><w type="lemma">considerare</w> deliberare <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>g</hi></note> saepius quam quid cuique a re publica debeatur<note>debeatur <hi rend="italics">TE</hi>: videatur deberi <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>sin</reg> autem mavis<note>mavis illud <hi rend="italics">E</hi></note> esse<note>esse <hi rend="italics">TEbk</hi>: est <hi rend="italics">cett.</hi></note> iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum. </p></div></div></body></text></TEI>