<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="51" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="21" unit="chapter"/><reg>quaeris</reg> etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. <reg>noli</reg> ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur<note>reprehendatur <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> § 8)</note>. <reg>vidit</reg> enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratre<note>fratre <hi rend="italics">Borghesi</hi>: patre <hi rend="italics">codd.</hi> cive <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi>c</hi></note> suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum, egregium virum, L. Volcatium<note>Volcacium <hi rend="italics">TEgp</hi></note>, vidit M. Pisonem ista in<note>ista in <hi rend="italics">TE, Priscian.</hi> iii. 34: in ista <hi rend="italics">cett.</hi></note> aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. <reg>avus</reg> vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsis<note>aedilitatibus repulsus <hi rend="italics">E</hi></note> septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos. </p></div><div n="52" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. <reg>tribunus</reg> militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor<note>quaesitor <hi rend="italics">T</hi> C. <hi rend="italics">g, Manutius</hi>: Q. <hi rend="italics">cett.</hi></note> C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus<note>scimus factos <hi rend="italics">E</hi></note> esse. <reg>quae</reg> tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum<note>istum cursum <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">1</hi></hi>: cursum istum <hi rend="italics">cett.</hi></note> tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. <reg>nihil</reg> est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. <add><reg>detractum</reg></add><note>detractum. Detractum <hi rend="italics">k, Angelius</hi>: detractum <hi rend="italics">cett.</hi></note> dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. <milestone resp="editor" n="22" unit="chapter"/><reg>noli</reg> enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius<note>illius <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note> petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. <reg>denuntiasti</reg> homo adulescens quid de summa re<note>re <hi rend="italics">TE</hi>: r. <hi rend="italics">a</hi>: rei <hi rend="italics">cett.</hi></note> publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat. </p></div><div n="53" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos tuus ille fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt, providentem autem<note>autem <hi rend="italics">TE</hi>: ante <hi rend="italics">cett.</hi></note> et praecaventem numquam certe movebunt<note>demovebunt <hi rend="italics">Ernesti</hi></note>. </p><p rend="indent"><reg>an</reg> te illa argumenta duxerunt? <q><reg>dubitatis</reg><note>dubitabitis <hi rend="italics">Schol.</hi></note>,</q> inquit<note>inquit <hi rend="italics">del. Cobet</hi></note>, <q>quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius?</q> <reg>an</reg> una fieri potuerunt, si una tribus non tulissent? <q><reg>at</reg><note>at <hi rend="italics">ed. Crat.</hi>: an <hi rend="italics">codd.</hi></note> non nullas punctis paene totidem.</q> <reg>quippe</reg>, cum iam facti<note>facti <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>k, Angelius</hi>: factis <hi rend="italics">cett.</hi></note> prope superioribus comitiis declaratique venissent. <reg>quamquam</reg> ne id quidem suspicionem coitionis<note><w type="lemma">coitionis</w> comitiis <hi rend="italics">E</hi></note> habuerit. <reg>neque</reg> enim umquam maiores nostri sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere posse ut competitores pares suffragiis essent. </p></div><div n="54" type="textpart" subtype="section"><p><reg>et</reg> ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio<note>Plotio Pedio <hi rend="italics">TE</hi>: plocio <hi rend="italics">k</hi>: potius plodio (plotio <hi rend="italics">b</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>, Teretinam <add>a</add><note>a <hi rend="italics">bk, edd. VR</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum venirent. <reg>quam</reg> convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam<note><w type="lemma">iam</w> tam <hi rend="italics">T</hi></note> tum coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? <reg>etenim</reg> verebantur, credo, angustias. <reg>quasi</reg> res in contentionem aut in discrimen aliquod posset<note>possent <hi rend="italics">E</hi></note> venire. <reg>sed</reg> tamen tu A. Plotium<note>A. Plotium <hi rend="italics">E</hi>: an plocium (ampl. <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>, virum ornatissimum, in idem crimen vocando<note>vocando <hi rend="italics">TE</hi>: vocandum <hi rend="italics">cett.</hi></note> indicas<note>iudicas <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi> interrogatus <hi rend="italics">scripsi</hi>: rogatus <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">i. e. laesisti Plotium, qui testibus tuis pepercit</hi>)</note> eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. <reg>nam</reg> quod questus es pluris te<note>te <hi rend="italics">om. T</hi></note> testis habere de Voltinia quam quot<note>quot <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">xϚ</foreign></hi>: quod <hi rend="italics">cett.</hi> iudicas <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Angelius</hi></note> in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis te producere<note>producere <hi rend="italics">TE</hi>: adducere <hi rend="italics">cett.</hi></note> qui, quia nummos acceperint, te praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse. </p></div><div n="55" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="23" unit="chapter"/><reg>illud</reg> vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re<note>re <hi rend="italics">om. Ta</hi></note> recenti, nunc in causa refrixit. <reg>neque</reg> enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis<note>ostendis <hi rend="italics">TE</hi>: ostenderis (-ras <hi rend="italics">k</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>atque</reg><note>atque <hi rend="italics">Hirschfelder</hi></note> is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum<note>iactatum <hi rend="italics">E<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>k</hi>: iactatus (-tari <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign></hi>) <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi>: iacturam <hi rend="italics">cett.</hi></note> graviter querebatur. <reg>qui</reg> si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non<note><w type="lemma">cur non</w> cur <hi rend="italics">T</hi></note> eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? </p><p rend="indent"><reg>sed</reg> neque tu haec exhibes<note>haec exhibes <hi rend="italics">scripsi</hi>: haec habes <hi rend="italics">TE</hi>: habes haec <hi rend="italics">cett.</hi></note> neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. <reg>magnae</reg> sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. <reg>multi</reg> huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum<note>reorum <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: reum <hi rend="italics">T</hi>: rerum <hi rend="italics">cett.</hi></note> omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum<note>iudicum <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur. </p></div></div></body></text></TEI>