<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est. <milestone resp="editor" n="17" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>an</reg> vero nuper clarissimi cives nomen editicii<note>editici <hi rend="italics">TE<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: editicium <hi rend="italics">Schol.</hi>: editi <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi></note> iudicis non tulerunt, cum ex <num>CXXV</num> iudicibus principibus equestris ordinis quinque et <num>LXX</num> reus reiceret, <num>L</num> referret<note>ferret <hi rend="italics">Gronovius</hi></note>, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus? </p></div><div n="42" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic<note>huic <hi rend="italics">TE</hi>: hunc <hi rend="italics">cett.</hi></note> et suam et ab hoc observatas tribus<note>tribus <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> ederes<note>ederes <hi rend="italics">TE</hi>: ederent <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non modo non quererer, sed hunc eis<note>iis (his <hi rend="italics">E</hi>) <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> iudicibus editis qui idem testes<note>idem testes <hi rend="italics">TE</hi>: testes idem <hi rend="italics">cett.</hi></note> esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. <reg>cum</reg> enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti<note>indic. <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: iudic. <hi rend="italics">cett.</hi></note>; fugisti sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam versari maluisti. </p></div><div n="43" type="textpart" subtype="section"><p><q>Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. <reg>quid</reg> diceret apud Voltiniensis aut apud<note>aut apud <hi rend="italics">TE</hi>: aut <hi rend="italics">cett.</hi></note> tribulis suos iudices?</q><reg>immo</reg> vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? <reg>etenim</reg> si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac<note>necess. ac (aut <hi rend="italics">T</hi>) vicin. <hi rend="italics">TE</hi>: vicin. ac necess. <hi rend="italics">cett.</hi></note> vicinitatem, suam vero certe<note>certe <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> edidisset. <reg>vel</reg><note>vel <hi rend="italics">Keil</hi>: ut <hi rend="italics">TEa</hi>: et <hi rend="italics">cett.</hi></note> si quaesitor huic<note>huic <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea<note>ea <hi rend="italics">TE</hi>: mea (-ae <foreign xml:lang="grc">Σ<hi rend="superscript">1</hi></foreign>: meae similis <foreign xml:lang="grc">Σ<hi rend="superscript">2</hi>Ϛ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices<note>fugiendos tribules huic iudices <hi rend="italics">TE</hi>: fugiendum tribulem huic iudices <hi rend="italics">cett.</hi></note> cui quaesitorem<note>quaestorem <hi rend="italics">Ta</hi></note> tribulem exoptandum fuisse videatis. </p></div><div n="44" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="18" unit="chapter"/><reg>neque</reg> ego nunc consilium reprehendo tuum quod <add>non</add><note>non <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi>c<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> eas tribus quibus erat<note>erat <hi rend="italics">hoc loco hab. TE, post</hi> notus <hi rend="italics">cett.</hi></note> hic maxime notus<note><w type="lemma">notus</w> notus non <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>c<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi></note> edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. <reg>etenim</reg> quis te tum audiret illorum, aut quid diceres<note>diceret <hi rend="italics">T</hi></note>? <reg>sequestremne</reg> Plancium? <reg>respuerent</reg><note>respuerint <hi rend="italics">TEa</hi></note> aures, nemo agnosceret, repudiarent<note>repudiarent <hi rend="italics">TE</hi>: repudiaretur <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>an</reg> gratiosum? <reg>illi</reg> libenter audirent, nos non timide confiteremur. <reg>noli</reg> enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri<note>sancire <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Manutius</hi></note> voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. <reg>semper</reg> fuerunt viri boni<note>viri boni <hi rend="italics">TE</hi>: boni viri <hi rend="italics">cett.</hi></note> qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent; </p></div><div n="45" type="textpart" subtype="section"><p>neque vero<note>vero <hi rend="italics">om. T</hi></note> tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent<note>exspectent <hi rend="italics">Lambinus</hi></note>. <reg>haec</reg> enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. <reg>isto</reg> in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae<note>nostrae <hi rend="italics">TE</hi>: nostra <hi rend="italics">cett.</hi></note> tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie<note>et ae hodie <hi rend="italics">T</hi></note> esse volumus<note><w type="lemma">volumus</w> videmus <hi rend="italics">c<hi rend="superscript">2</hi>k, ed. V</hi></note> quam plurimos gratiosos. <reg>decuriatio</reg> tribulium<note>tribulum (-buum <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>c</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. ed. V</hi></note>, discriptio<note>descriptio <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Bücheler</hi></note> populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim<note><w type="lemma">vim</w> iram <hi rend="italics">Cobet</hi>: odium <hi rend="italics">Müller</hi></note> ac dolorem excitarent<note>excitarent <hi rend="italics">Tc<hi rend="superscript">2</hi></hi>: excitarem <hi rend="italics">a</hi>: excitarunt <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>haec</reg> doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis<note>te iis <hi rend="italics">Lag.</hi> 9: telis <hi rend="italics">TEa</hi>: te his <hi rend="italics">cett.</hi></note> armis uti quae tibi<note>utique tibi <hi rend="italics">TEa</hi></note> lex dabat noluisse. <reg>tribulibus</reg> enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. </p></div></div></body></text></TEI>