<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>sed</reg> aliquando veniamus ad causam. <reg>in</reg> qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges<note>leges <foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign>: legis <hi rend="italics">cett.</hi></note> complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus<note>esse secutus <hi rend="italics">TE</hi>: secutus es <hi rend="italics">Schol.</hi></note>. <reg>quod</reg> genus iudicum<note>iudicum <hi rend="italics">Cobet</hi>: iudiciorum <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. infra</hi>)</note> si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria<note>tributaria <hi rend="italics">abgp<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note>, non intellego quam ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem<note>reiectionem <hi rend="italics">TE</hi>: de reiectione (-nem <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> fieri voluerit iudicum<note>iudicum <hi rend="italics">TE</hi>: iudiciorum <hi rend="italics">cett.</hi></note> alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg>? huiusce<note>huiusce <hi rend="italics">TE</hi>: huius <hi rend="italics">cett.</hi></note> rei tandem<note>tandem <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> obscura causa est, an et agitata tum<note>tum <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime<note>copiosissime <hi rend="italics">TE</hi>: copiosius <hi rend="italics">cett.</hi></note> a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus? <reg>hoc</reg> igitur sensimus: <quote>cuiuscumque tribus largitor esset, et<note><w type="lemma">esset et</w> esset <hi rend="italics">Ernesti</hi></note> per hanc<note>hanc <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> consensionem quae magis<note>magis <hi rend="italics">E</hi>: magna <hi rend="italics">T</hi>: magistratuum <hi rend="italics">cett.</hi></note> honeste quam vere<note>honeste quam vere <hi rend="italics">TE</hi>: honesteque <hi rend="italics">cett.</hi></note> sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum<note><w type="lemma">eum</w> cum <hi rend="italics">T<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>a</hi></note> maxime eis<note>iis <hi rend="italics">ed. V</hi>: his <hi rend="italics">codd.</hi></note> hominibus qui eius tribus essent esse notum.</quote> <reg>ita</reg> putavit senatus, cum reo tribus ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testis et iudices. <reg>acerbum</reg> omnino genus iudici sed tamen, si vel<note>si cui vel <hi rend="italics">Cobet</hi></note> sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta tribus ederetur, vix recusandum. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>tu</reg> autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. <reg>fuit</reg> certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. <reg>cuius</reg> tu tribus venditorem<note><w type="lemma">venditorem</w> emptorem <hi rend="italics">Sylvius</hi></note> et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. <reg>at</reg> Voltiniam; libet<note>Iubet <hi rend="italics">T</hi>: iubet <hi rend="italics">a</hi></note> enim tibi nescio quid etiam<note>etenim <hi rend="italics">T</hi></note> de illa tribu criminari. <reg>hanc</reg> igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum <reg>lemonia</reg>, quid cum Oufentina<note>Oufentina <hi rend="italics">Baiter</hi>: Vfentina <hi rend="italics">TE</hi>: Vientina <hi rend="italics">cett.</hi></note>, quid cum Clustumina<note>Crustumina <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></note>? <reg>nam</reg> Maeciam<note>Maeciam <hi rend="italics">E</hi>: m. (iii <hi rend="italics">p</hi>) eciam <hi rend="italics">agp</hi>: etiam <hi rend="italics">T</hi>: tertiam (tres <foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign>) etiam <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>dubitatis</reg> igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas<note>corruptas <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note>? <reg>quid</reg> enim potes<note>potes <hi rend="italics">Wunder</hi>: potest <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> § 7)</note> dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus? </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>tu</reg> deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces<note>inscio convoces <hi rend="italics">scripsi</hi>: insieco notes <hi rend="italics">T</hi>: in sicco (in suto <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: in sicto <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg.</hi>: inscio <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>) notes (voces <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi></hi>) <hi rend="italics">codd.</hi></note> et tuos et tuorum amicorum<note>amicorum <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> necessarios, iniquos<note>tu me ... iniquos <hi rend="italics">del. Wunder</hi></note> vel<note>iniquos vel <hi rend="italics">Orelli</hi>: vel (aut <hi rend="italics">k</hi>) iniquos (inimicos <hi rend="italics">bk</hi>) vel (<hi rend="italics">om. b<hi rend="superscript">1</hi></hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>: inimicos vel <hi rend="italics">Garatoni</hi></note> meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me<note>eos qui me <hi rend="italics">TEa</hi></note> ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere? </p></div></div></body></text></TEI>