<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic<note><w type="lemma">sic</w> est sic <hi rend="italics">Mommsen</hi></note> ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. <reg>hi</reg> tot equites Romani, tot tribuni aerarii<note>aerarii <hi rend="italics">TE</hi>: aeritimi <hi rend="italics">cett.</hi></note>—nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit— quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? <reg>non</reg> <add>modo</add><note>modo <hi rend="italics">supplevi</hi></note> enim tribum Teretinam<note>Teretinam <hi rend="italics">TE</hi>: Terentinam <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">ubique</hi>)</note>, de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. <reg>nam</reg><note>nam <hi rend="italics">scripsi</hi>: nostra <hi rend="italics">TE</hi>: iam <hi rend="italics">cett.</hi></note> municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>omnia</reg> quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. <reg>laudanda</reg> est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem<note><w type="lemma">morem</w> m̃tẽ <hi rend="italics">T</hi></note>, non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa<note>fucosa <hi rend="italics">TEa, Schol.</hi>: fucata <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. <reg>nemo</reg> Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus<note>sopanus <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. ed. R</hi></note>, nemo Casinas<note>Casinas <hi rend="italics">E</hi>: cassinas <hi rend="italics">cett.</hi></note>, nemo Aquinas. <reg>tractus</reg><note>tractus <hi rend="italics">TE</hi>: tratas <hi rend="italics">a</hi>: totus <hi rend="italics">cett.</hi></note> ille celeberrimus Venafranus, Allifanus<note>allisanus <hi rend="italics">TE</hi></note>, tota denique ea nostra ita<note>ea nostra ita <hi rend="italics">Baiter</hi>: anostra ita <hi rend="italics">TEa</hi>: nostra illa <hi rend="italics">cett.</hi></note> aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione<note>legationis <hi rend="italics">c</hi></note> <add>et</add><note>et <hi rend="italics">suppl. Garatoni</hi> sunt <hi rend="italics">om. E</hi></note> testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. <reg>etenim</reg> est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate. </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ergo</reg> ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana<note>aut Gabina aut Bovillana <hi rend="italics">Orelli, Schol.</hi> (<hi rend="italics">in scholio</hi>): aut Bovillana aut Gabina <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: aut Gabina aut Bovillana aut Gabinis (Gabinas <hi rend="italics">agp</hi>: Sabina <hi rend="italics">bk<foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur<note>reperiuntur <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: inveniuntur (-antur <hi rend="italics">a<hi rend="superscript">2</hi>b</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>adiungamus</reg><note>adiungamus <hi rend="italics">Schol.</hi>: adiungam <hi rend="italics">cett.</hi></note>, si vis, id quod tu huic obesse etiam<note>huic obesse etiam <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: etiam huic obesse <hi rend="italics">cett.</hi></note> putas, patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quis</reg> est igitur qui neget ordinis eius<note>eius ordinis <hi rend="italics">E</hi></note> studium fuisse in honore Planci singulare? <reg>neque</reg> iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod<note>vel (ut <hi rend="italics">T</hi>) quod <hi rend="italics">TEa</hi>: vel quia <hi rend="italics">cett.</hi></note> huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem<note>ordine <hi rend="italics">TE</hi></note> se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur. <milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>aliquid</reg> praeterea—timide dicam<note>dicam <hi rend="italics">Schol.</hi>: dico <hi rend="italics">cett.</hi></note>, sed tamen dicendum est—non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. <reg>appellavi</reg> populum tributim<note>tributim <hi rend="italics">TE</hi>: tribuum <hi rend="italics">ag</hi>: tribubus <hi rend="italics">cett.</hi></note>, submisi me et supplicavi; ultro me hercule<note>mehercules <hi rend="italics">Ta</hi></note> se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. <reg>valuit</reg> causa rogandi, non gratia. </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nec</reg> si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. <reg>nam</reg> ut<note>ut <hi rend="italics">om. T</hi></note> omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa<note><w type="lemma">ipsa</w> haec <hi rend="italics">Schol.</hi></note> semper est gratiosissima quae est<note>est <hi rend="italics">om. T</hi></note> officio necessitudinis coniuncta maxime. <reg>neque</reg> enim<note>enim <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae<note>salutis meae <hi rend="italics">TE</hi>: meae <hi rend="italics">a</hi>: meo <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>non</reg> potentia mea sed causa rogationis fuit<note>fuit <hi rend="italics">om. T</hi></note> gratiosa. <reg>nemo</reg> mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit. </p></div></div></body></text></TEI>