<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re noli me ad contentionem vestrum<note><w type="lemma">vestrum</w> istam <hi rend="italics">k</hi></note> vocare, Laterensis. <reg>etenim</reg> si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id<note>id <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> in iudicio ut fiat<note>ut fiat <hi rend="italics">TEa</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> exprimis quod non fit in campo? <q><reg>hic</reg> quam ille<note><w type="lemma">ille</w> ille est <hi rend="italics">Baiter</hi></note> dignior</q> perquam grave est dictu. <reg>quo</reg> modo igitur est aequius<note>aequius <hi rend="italics">TEa</hi>: equs <hi rend="italics">p</hi>: aequum <hi rend="italics">cett.</hi></note>? <reg>sic</reg> credo, quod agitur, quod satis est iudici: <q>hic factus est.</q> <q><reg>cur</reg> iste potius quam ego?</q> <reg>vel</reg> nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem<note>si dicerem <hi rend="italics">TE</hi>: sic dicere <hi rend="italics">cett.</hi></note>, sed impune tamen deberem dicere: <q>non recte.</q> <reg>nam</reg><note>nam <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg., p mg., b<hi rend="superscript">1</hi>c<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: nunc <hi rend="italics">cett.</hi></note> quid adsequerere<note>assequerer <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Manutius</hi></note>, si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset? </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="7" unit="chapter"/><reg>quid</reg>? si populi quoque factum<note>factum <hi rend="italics">om. T</hi></note> defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis<note>ortis <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrum<note>vestram <hi rend="italics">E</hi></note>, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquando<note>aliquando <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> crimenque deducere? <reg>si</reg>, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. <reg>nihil</reg> dico amplius; hoc tamen<note><w type="lemma">tamen</w> tantum <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign></hi></note> miror cur<note>cur <hi rend="italics">TE</hi>: cur tu <hi rend="italics">cett.</hi></note> huic potissimum irascare qui longissime a te afuit<note>afuit <hi rend="italics">Ta</hi>: abfuit <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>equidem</reg>, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad Fabianum<note>Fabium <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Sylvius</hi> (<hi rend="italics">cf. Verr. A. Pr.</hi> 19)</note> fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. <reg>tu</reg> neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis<note>iis <hi rend="italics">Ek</hi>: his <hi rend="italics">cett.</hi></note> qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? <reg>sed</reg> non hic magis quam ego a meis competitoribus et alias<note>alias <hi rend="italics">TEab<hi rend="superscript">1</hi>k</hi>: aliis <hi rend="italics">cett.</hi></note> et in consulatus petitione vincebar. <reg>sed</reg> vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. <reg>sic</reg> enim conferamus. <reg>est</reg> tuum nomen utraque familia consulare. <reg>num</reg><note>num <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: non <hi rend="italics">cett.</hi></note> dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? <reg>equidem</reg> non dubito. <reg>sed</reg> si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est<note>est <hi rend="italics">om. T</hi></note> nostra culpa? <reg>etenim</reg> ad caput et ad fontem generis utriusque<note>generis utriusque <hi rend="italics">TE</hi>: utriusque generis <hi rend="italics">cett.</hi></note> veniamus. </p></div><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="8" unit="chapter"/><reg>tu</reg> es e<note>e <hi rend="italics">TE</hi>: ex <hi rend="italics">cett.</hi></note> municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt<note>sunt <hi rend="italics">hoc loco hab. T, ante</hi> famil. <hi rend="italics">E, post</hi> famil. <hi rend="italics">cett., del. Wunder</hi></note> plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia<note>Iuventia <hi rend="italics">E</hi>: inventicia (iuv. <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> —tot<note><w type="lemma">tot</w> quot <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>c<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign></hi>: tot quot <hi rend="italics">Wunder</hi></note> ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non tam suburbana. <reg>quantum</reg> interesse vis ad rationem petendi? <reg>primum</reg> utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos suis? <reg>alteri</reg>—scire enim hoc propter vicinitatem facile possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est municipium consularibus, nam malivolos non esse certo<note>certo <hi rend="italics">TEa</hi>: certe <hi rend="italics">cett.</hi></note> scio—numquam intellexi vehementius suorum<note>suorum <hi rend="italics">Hulderich</hi>: suorum municipum <hi rend="italics">TE</hi>: hospitum suorum <hi rend="italics">cett.</hi></note> honore<note>honore <hi rend="italics">om. T</hi></note> laetari. <reg>habemus</reg> hoc nos, habent nostra municipia. </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam<note>ipsi prope dicam <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: prope dicam ipsi <hi rend="italics">cett.</hi></note> montesque faverunt<note>favebant <hi rend="italics">Schol.</hi></note>. <reg>num</reg> quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo<note>municipe suo <hi rend="italics">del. Cobet</hi> (<hi rend="italics">meliore numero</hi>)</note>, num de tot Fulviis<note>Fulviis <hi rend="italics">TEa</hi>: Fabiis <hi rend="italics">cett.</hi></note> gloriari? <reg>verbum</reg> nemo facit. <reg>at</reg> in quemcumque Arpinatem<note>at si in aliquem Arp. <hi rend="italics">Schol.</hi></note> incideris<note>inciderit <hi rend="italics">TEa</hi></note>, etiam si nolis, erit tamen<note><w type="lemma">etiam si nolis erit tamen</w> erit <hi rend="italics">Schol.</hi></note> tibi fortasse etiam<note>etiam <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> de nobis aliquid, sed certe<note>sed certe (dr~e <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">TEa</hi>: aliquid et <hi rend="italics">cett.</hi></note> de C. Mario audiendum. <reg>primum</reg> igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt. </p></div></div></body></text></TEI>