<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><q><reg>male</reg> iudicavit populus.</q><reg>at</reg> iudicavit. <q><reg>non</reg> debuit.</q> <reg>at</reg> potuit. <q><reg>non</reg> fero.</q> <reg>at</reg> multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. <reg>est</reg> enim haec<note>haec <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui<note>nostrum qui <hi rend="italics">TE</hi>: qui <hi rend="italics">cett</hi></note> in hac tempestate populi iactemur<note>iactamur <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">χ<hi rend="superscript">1</hi></foreign></hi></note> et<note>et <hi rend="italics">TEa</hi>: ac <hi rend="italics">cett.</hi></note> fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus<note>expetamus <hi rend="italics">bk</hi>: expectamus <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non defetigari<note>defet. <hi rend="italics">T</hi>: defat. <hi rend="italics">cett.</hi></note> supplicando. </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>venio</reg> iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. <reg>qui</reg> si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: <q>ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri<note>viri boni <hi rend="italics">T</hi></note>, meum beneficium ad eum potius<note>potius <hi rend="italics">hoc loco hab. TE, om. g, ante</hi> ad <hi rend="italics">hab, cett.</hi></note> detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat.</q> <reg>respondebis</reg>, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. <reg>at</reg> vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse<note>voluisse (et <hi rend="italics">add. E</hi>) semper sibi supplicari se <hi rend="italics">TE</hi>: voluisse semper (-que <hi rend="italics">add. c<hi rend="superscript">2</hi></hi>) placuisse <hi rend="italics">cett.</hi></note>, semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum<note>seranum <hi rend="italics">TEa</hi>: serenum <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Manutius</hi></note>, stultissimum<note>subtilissimum <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ<hi rend="superscript">2</hi></foreign>b<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> hominem—fuit<note>enim tamen ... hominem fuit <hi rend="italics">T</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> enim tamen nobilis—non C. Fimbriam, novum hominem—fuit enim et animi satis magni et consili—sed Cn. Mallium<note>Mallium <hi rend="italics">ab<hi rend="superscript">2</hi></hi>: Manlium <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p><q><reg>desiderarunt</reg> te,</q> inquit, <q>oculi mei, cum tu esses Cyrenis; me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus<note>quo plus <hi rend="italics">E corr., b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign></hi>: populus <hi rend="italics">Tap<foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi>: quo plus et populus (-lo <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> intererat, eo plus aberat<note>aberas <hi rend="italics">Sylvius</hi></note> a me, cum te<note>cum te <hi rend="italics">TEa</hi>: certe <hi rend="italics">cett.</hi></note> non videbam. <reg>deinde</reg> sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti<note>reliquisti <hi rend="italics">TE</hi>: dereliquisti <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>coeperas</reg> enim petere tribunatum pl. temporibus eis<note>eis <hi rend="italics">om. T</hi></note> quae istam eloquentiam et virtutem requirebant; quam petitionem cum reliquisses, si hoc indicasti<note>indicasti <hi rend="italics">Lambinus</hi>: iudicasti <hi rend="italics">codd.</hi></note>, tanta in tempestate te gubernare non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego quoque<note><w type="lemma">quoque</w> autem <hi rend="italics">T</hi>: item <hi rend="italics">Orelli</hi></note>,</q> inquiet<note>inquiet <hi rend="italics">T</hi>: inquam et <hi rend="italics">cett.</hi></note> populus Romanus<note>populus R. <hi rend="italics">TEa</hi>: res p. <hi rend="italics">cett.</hi></note>, <q>ad ea te tempora revocavi ad quae tu te<note>te <hi rend="italics">om. T</hi></note> ipse servaras<note>reservaras <hi rend="italics">a<hi rend="superscript">1</hi>, Campe</hi></note>. <reg>pete</reg> igitur eum magistratum<note><w type="lemma">magistratum</w> macc. <hi rend="italics">E</hi>: .cc. <hi rend="italics">T</hi></note> in quo mihi magnae utilitati esse possis; aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi<note>ludi <hi rend="italics">Ernesti</hi>: iudi <hi rend="italics">T</hi>: iudices <hi rend="italics">E</hi></note> parati; tribuni pl. permagni interest qui sint. <reg>qua</reg> re aut redde<note>mihi sunt ... aut redde <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> mihi quod ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare, condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.</q> </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>haec</reg> populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. <reg>nam</reg> si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est<note>est iam <hi rend="italics">E</hi></note> quod<note><w type="lemma">quod</w> quod a <hi rend="italics">TEa</hi></note> populo supplicetur, nihil quod diribitio<note>diribitio <hi rend="italics">TE</hi>: diremtio <hi rend="italics">a</hi>: direptio <hi rend="italics">cett.</hi></note>, nihil quod<note><w type="lemma">nihil quod</w> supplicatio magistratuum <hi rend="italics">add. codd.</hi>: <hi rend="italics">del. Manutius</hi></note> renuntiatio suffragiorum exspectetur. <reg>simul</reg> ut qui sint professi videro, dicam<note>videro dicam <hi rend="italics">TEa</hi>: video quid dicam <hi rend="italics">cett.</hi></note>: </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><q>hic familia consulari est, ille praetoria; reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes<note>omnes <hi rend="italics">T</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus<note>gradus <hi rend="italics">Ea</hi>: gradum <hi rend="italics">cett.</hi></note>; cedat consulari generi praetorium, ne<note>ne <hi rend="italics">TE</hi>: nec <hi rend="italics">cett.</hi></note> contendat cum praetorio nomine<note>nomine <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> equester locus.</q><reg>sublata</reg> sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. <reg>sin</reg> hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen<note>tamen <hi rend="italics">TEa</hi>: tanto <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>b<hi rend="superscript">1</hi>g</hi>: in tanto <hi rend="italics">cett.</hi></note> nos <add>in</add><note>in <hi rend="italics">suppl. Baiter</hi></note> impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremus<note>requiremus <hi rend="italics">TEa</hi>: requiramus <hi rend="italics">cett.</hi></note>? </p></div></div></body></text></TEI>