<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><head>PRO CN. PLANCIO ORATIO</head><milestone resp="editor" n="1" unit="chapter"/><p rend="indent"><reg>cum</reg> propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. <reg>cum</reg> autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset. </p></div><div n="2" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. <reg>video</reg> enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum<note>summum <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">3</hi>k</hi>: suum <hi rend="italics">cett.</hi></note> meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. <reg>itaque</reg> non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit<note>obstet <hi rend="italics">E</hi></note> qui me ipsi<note>ipsi <hi rend="italics">TEa</hi>: ipsum <hi rend="italics">cett.</hi></note> maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et<note>dignitatis et <hi rend="italics">TE</hi>: dignissimum <hi rend="italics">ag</hi>: diligentissimum <hi rend="italics">cett.</hi></note> salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse<note>elegisse <hi rend="italics">T<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> quam metuendum ne vobis<note>nobis <hi rend="italics">T</hi></note> id ille magna ratione fecisse videatur. </p></div><div n="3" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices<note>neque adrogo iudices <hi rend="italics">TE</hi>: iudices neque adrogo <hi rend="italics">cett.</hi></note>, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum<note>consecutum <hi rend="italics">TEa</hi>: consecuturum <hi rend="italics">cett.</hi></note> putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda<note>expetenda <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>ac</hi></note>, petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. <reg>equidem</reg> ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio<note>maioris suspicio <hi rend="italics">TE</hi></note> quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt. </p></div><div n="4" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="2" unit="chapter"/><reg>quamquam</reg>, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum<note>seiunctum (seui actum <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">TEab<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">Σ<hi rend="superscript">1</hi></foreign>gp in lac.</hi>: dictum <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi></hi>: alienum <hi rend="italics">cett.</hi> (<foreign xml:lang="grc">Σ<hi rend="superscript">2</hi></foreign>)</note> sit, non me id magno opere conturbat<note>conturbat <hi rend="italics">TE<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: conturbet <hi rend="italics">cett.</hi></note>; non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. <reg>quae</reg> vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum<note>et tum <hi rend="italics">TE</hi>: cetum <hi rend="italics">cett.</hi></note> denique cum respondero criminibus<note><w type="lemma">criminibus</w> omnibus <hi rend="italics">E</hi></note>, ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur. </p></div><div n="5" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>sed</reg> mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. <reg>nam</reg>, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. <reg>vetus</reg> est enim<note>est enim <hi rend="italics">TE</hi>: enim est <hi rend="italics">cett.</hi></note> lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius<note>amicitiae certius <hi rend="italics">TE</hi>: certius amicitiae <hi rend="italics">cett.</hi></note> vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. <reg>mihi</reg> autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio. </p></div></div></body></text></TEI>