PRO CN. PLANCIO ORATIO cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset. nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum summum TEb 3 k : suum cett. meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit obstet E qui me ipsi ipsi TEa : ipsum cett. maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et dignitatis et TE : dignissimum ag : diligentissimum cett. salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse elegisse T 1 quam metuendum ne vobis nobis T id ille magna ratione fecisse videatur. quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices neque adrogo iudices TE : iudices neque adrogo cett. , ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum consecutum TEa : consecuturum cett. putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda expetenda Σ ac , petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio maioris suspicio TE quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt. quamquam , iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum seiunctum (seui actum a ) TEab 2 : om. Σ 1 gp in lac. : dictum b 1 : alienum cett. ( Σ 2 ) sit, non me id magno opere conturbat conturbat TE Ϛ : conturbet cett. ; non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum et tum TE : cetum cett. denique cum respondero criminibus criminibus omnibus E , ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur. sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam , si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. vetus est enim est enim TE : enim est cett. lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius amicitiae certius TE : certius amicitiae cett. vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio.