<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="fragments"><div type="textpart" subtype="section" n="fr16"><p><reg>simulata</reg> ista, ficta, fucata sunt omnia. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="fr17"><p><reg>putavi</reg> austerum hominem, putavi tristem, putavi gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parietum praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris occultantem libidines suas. putavi gravem,  video adulterum, video ganeonem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="fr18"><p><del><reg>neque</reg> adsidere Gabinium aut adloqui in curia quisquam audebat.</del></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="fr19"><p><del><reg>quid</reg> quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat?</del></p></div></div><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><milestone unit="chapter" n="1" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>iamne</reg> vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? <reg>nemo</reg> queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. <reg>non</reg> enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. <reg>pauci</reg> ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. <reg>numquam</reg> erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. <reg>obrepsisti</reg> ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem. </p></div></div></div></body></text></TEI>