<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="fragments"><div type="textpart" subtype="section" n="fr11"><p>Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare <add>eique</add> filiam conlocavit. <reg>calventium</reg> aiunt eum appellatum. homini levi et subito filiam conlocavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="fr12"><p><reg>maiorem</reg> sibi Insuber ille avus adoptavit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="fr13"><p><reg>lautiorem</reg><gap reason="omitted" rend=" . . . . . . . . . "/> pater tuus socerum quam C. Piso <gap reason="omitted" rend=" . . . . . . . . . "/> in illo luctu meo. <reg>ei</reg> enim filiam meam conlocavi quem ego, <add>si mihi</add> potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="fr14"><p><reg>te</reg> tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. quae te beluam ex utero, non hominem fudit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="fr15"><p>Cum tibi tota cognatio serraco advehatur. </p></div></div></div></body></text></TEI>