Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam conlocavit. calventium aiunt eum appellatum. homini levi et subito filiam conlocavit. maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit. lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo. ei enim filiam meam conlocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem. te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. quae te beluam ex utero, non hominem fudit. Cum tibi tota cognatio serraco advehatur.