pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem! equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis. perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt. quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit? quid est negare ausus aut potius quid non confessus?