<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="12"><milestone unit="chapter" n="6" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>mihi</reg> vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? <reg>egere</reg> sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. <reg>atque</reg> haec dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. <reg>ipse</reg> certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>meministine</reg>, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari? <reg>quam</reg> nos causam cum accepissemus—quid enim facere poteramus?—paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>idem</reg> illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut <reg>maximus</reg> et non Caesoninus Semiplacentinus <reg>calventius</reg>, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere. <milestone unit="chapter" n="7" resp="editor"/> <reg>hic</reg> te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. <reg>crudelitatis</reg> tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parui; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et iudicium senatus. <reg>quae</reg> cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. <reg>stipendio</reg> me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. <reg>quid</reg> enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam provinciae praemio vendidisti? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>quae</reg> enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. <reg>voluit</reg> ille senatum interficere, vos sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere patriam, vos adflixistis. <reg>quid</reg> est vobis consulibus gestum sine armis? <reg>incendere</reg> illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non est. <reg>ac</reg> ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis privare voluerunt, sed his stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt. <reg>caedem</reg> illi civium, vos servitutem expetistis. <reg>hic</reg> vos etiam crudeliores; huic enim populo ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei mori potius quam servire praestaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>illud</reg> vero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis. <reg>neque</reg> enim me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. <reg>quorum</reg> ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. <reg>quod</reg> autem maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam obicere voluistis? </p></div></div></div></body></text></TEI>