O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit,—dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve in civitate iuris ... civitate s. l. P 2 maneat invitus! haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut ut ... ut P 1 : et ... et rell. : ut ... et ut Madv. ita H Lanuvini, et ex ceteris generibus generibus codd. : regionibus Rumpf gentes universae in civitatem sunt sunt HG 2 Ϛ : sui rell. praeter E (suam) receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti consecuti Naugerius (1): secuti codd. (assecuti b et ed. V. ) , violatum foedus eorum videretur. etenim Etenim At enim Naugerius (2) quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum Cenomanorum Madv. : genumanhorum P 1 GE : germanorum P 2 BH rell. , Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis civis recipiatur. quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi non sit (est Bait. ) exceptum ibi suppl. Madv. : ibi necesse est licere ubi non est exceptum Naugerius necesse est licere. Vbi est igitur in in suppl. Halm : exceptum Hb Ϛ ed. R. : in foed. Gad. exceptum Reid foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? nusquam . ac sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio civitatem civitate coni. Mueller, fort. recte donandi dederat, sustulisset. exceptum , inquit, est foedus, Si qvid si quid b ed. V. (§ 33): si quidem codd. sacrosanctvm est. ignosco tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a cognitione sua iudicio publico reppulerunt. quid fuit in rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid in quo aliquid Pantagathus : in qua aliquid HG 2 b : in qua aliqua aliquid rell. sacrosanctum sacrosanctum secl. Madv, tuetur Reid exceptum videretur? primum enim sacrosanctum esse nihil potest nisi quod populus plebesve sanxit sanxit Madv. : sanxisset codd. : fort. sanxerit ( ut l. 14 fecit codd. pro fecerit) ; deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipso † aut genere ipso Baiter : sed cf. de Or. ii, §§ 103,306 aut obtestatione et consecratione legis aut poenae atque obt, et consecr. legis aut poena Madv. : poenae denuntiatione Lübbert : poen. irrogatione Lange Num atque poenae? , cum caput eius qui contra fecerit consecratur. quid habes igitur dicere de Gaditano foedere eius modi? utrum capitis capitis Ant. Aug. : a capitis codd. consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas? nihil omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse neque legem neque poenam consecratam consecratam Mueller : sacratam Paul : gratam codd. (ratam b Ϛ , gratam vel ratam Par. 7774): latam Angelius : rogatam Madv. esse neque legem ... consecr. esse codd. habent post latum esset l. 20: post dico conloc. Ernest. : om. Reid dico. de quibus igitur etiam si etiam igitur si PB latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis Si qvid sacrosanctvm est est scripsi : esset esse codd. : est esse edd. exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse? nec vero oratio haec oratio codd. praeter PB Σ mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, iudices, pertinet; neque enim est meum contra ius optime meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicae nostrae, cum praepotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo fulmina lumina Ernesti nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum Gaditanis foedus fecisse fecisse PBH Ϛ : iecisse GEb : ocosse Angelius dicitur. quod cum magis fide illius populi, iustitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus a senatu de foedere postulaverunt. tum est cum Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu suo nullo pacto potest religione obligari. ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam publicam (=.p. Hb ) om. P rell. (§ 5) nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. sed isti disputationi hic hic suppl. Cobet certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemve sanctum est. quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? nihil est enim aliud in foedere nisi ut pia et aeterna pax sit. quid id Quid id Eb : quod id PBGc : quid H. Num qui id? ad civitatem? adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: Maiestatem popvli Romani comiter conservanto et 4 conservanto Lamb. conservant PB (-ent Hb ed. R. ) . id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior.