is vir a quo senatus adulescentulo atque equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus honoribus honoribus hic supplevi : ante decorasset Angelius in signibus singularibusque insignibus singularibusque Madv. : in singularibusque codd. decorasset,—si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria gloria s. l. P 2 niterentur niterentur codd. : niterent Nuerenberg : nitescerent Klotz ( utrumque improbat Zielinski ) . cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius visa atque huius visa atque Halm : huius atque codd. praeter G 2 (huius nota atque) et Hb Ϛ (huius experta atque) perspecta perfecta PB, corr. Σ obtrectatorum voce laedetur laedatur Bait., Muell. ? omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed vos, iudices, animis ac memoria tenetote. de lege, de foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis nostrae renovabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi novi, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. sed quoniam me recusante placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a vobis ut me offici officio Paul potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac munus putetis. ac At PB prius quam adgrediar ad ius causamque Corneli, quiddam de communi condicione omnium nostrum deprecandae malivolentiae causa breviter commemorandum videtur. si quo quisque loco nostrum est, iudices, natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc vitae statum usque ad senectutem obtinere debet debet Angelius : deberet codd, edd. , et si omnes quos aut fortuna extulit aut ipsorum inlustravit labor et industria poena poenae (pene, pena) sunt codd. : poena essent Halm, edd. sunt adficiendi, non gravior L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus constitui lex vitae et condicio videretur: sin autem multorum virtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunae gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta est, sed summam laudem, honores honorem coni. Reid , gloriam, dignitatem, non intellego cur potius invidia violatura virtutem L. Corneli quam aequitas vestra pudorem eius adiutura videatur. itaque quod maxime petendum est a vobis idcirco non peto, iudices, ne de vestra sapientia atque de vestra humanitate dubitare videar: est autem petendum ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem puniendam puniendam b 2 G 2 ed. R. : poeniendam Orell. : poenitendam PB Σ E : penit. G 1 H : perimendam b Ϛ putetis. illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius quam impedimento esse malitis. nascitur , iudices, causa Corneli ex ea lege quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege videmus videmus k : videamus rell. rite esse sanctum rite esse sanctum scripsi : satis esse sancti codd. (sanctum Turn. ): ita esse sanctum Reid : sanxisse senatum Pantag. : satis aperte, dilucide esse sanctum all. ut cives Romani sint ii hi P et pler. quos Cn. Pompeius de consili sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indicant publicae tabulae. accusator fatetur, sed negat ex foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset, in hanc civitatem venire. O praeclarum interpretem iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem nostrae civitatis, qui hanc poenam foederibus adscribat, ut omnium praemiorum beneficiorumque nostrorum expertis faciat faciant Lehmann foederatos! quid enim potuit dici imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere? nam id non magis est proprium foederatorum quam omnium liberorum. sed totum hoc, iudices, in ea fuit positum semper ratione atque sententia ut, cum iussisset populus Romanus p. R. ed. Hervag : praetor codd. aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini, et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed ut illi populi aut iure eo quod a nobis esset constitutum aut aliquo commodo aut beneficio uterentur.