<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>audivi</reg> hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis repetundis<note>repetendis <hi rend="italic">Bw</hi></note> diceret, ille, ille<note>ille, ille <hi rend="italic">PBHb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: ille <hi rend="italic">GE</hi></note> vir<note>vir <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note>, cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluit—hoc igitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin<note>quin <hi rend="italic">b</hi>: qui <hi rend="italic">rell.</hi></note> removeret oculos <add>et</add><note>et <hi rend="italic">om. codd.</hi> (sed <hi rend="italic">k,</hi> seque <hi rend="italic">b</hi>)</note> se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn. Pompei decretum, iudices<note>iudices <hi rend="italic">scripsi</hi>: iudicium <hi rend="italic">codd.. del. edd.</hi></note>, de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus<note>perpendimus <hi rend="italic">GE</hi>: pertendimus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: pertendemus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note>? </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p>Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. <add><reg>tum</reg></add><note>Tum <hi rend="italic">scripsi</hi>: cum <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">del. Bait. all.</hi> (cum ... noluerint <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1)): Quid? ... noluerunt <hi rend="italic">Weidner</hi>: An ... noluerunt <hi rend="italic">Paul</hi></note> Graeci homines spectati viri noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse constrictam<note>constrictam <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: vinctam <hi rend="italic">coni. Halm</hi></note>: nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus? </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p><reg>utrum</reg> enim inscientem<note>inscientem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> et pler.</hi>: sicientem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: scientem <hi rend="italic">GE</hi></note> vultis contra foedera fecisse an scientem<note><hi rend="italic">alterum</hi> scientem <hi rend="italic">codd. praeter GE</hi> (inscientem)</note>? <reg>si</reg> scientem,—O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! <reg>vos</reg> denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! <reg>quae</reg> est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? <reg>hunc</reg> quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit? </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>gratificatur</reg> mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat,—quasi vero levius<note>levius <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iv. 176): non levius <hi rend="italic">om.</hi> vero <hi rend="italic">b, et ita Lamb.</hi> (peius, nequius, turpius <hi rend="italic">et similia edd.</hi>)</note> sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam<note>quam <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: an <hi rend="italic">codd. praeter G<hi rend="superscript">2</hi></hi> (aut)</note> omnino non scire<note>nescire <hi rend="italic">Hbk ed. R</hi></note> quid liceat! <reg>etenim</reg> utrum <add>qui in</add><note>qui in <hi rend="italic">suppl. Lamb.</hi> (etenim cum in <hi rend="italic">Hk et mg. <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>)</note> Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an, cum ius<note>cum ius <hi rend="italic">Madv.</hi>: cuius <hi rend="italic">PB</hi>: cui <hi rend="italic">GE</hi> (cuius linguam populi non nosset <hi rend="italic">Hbk ed. R.</hi>)</note> illius populi nosset, interpretationem foederis non tenebat? <reg>id</reg> igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire <add>se</add><note>se <hi rend="italic">ante</hi> scire <hi rend="italic">add. Lamb.</hi>: <hi rend="italic">post</hi> scire <hi rend="italic">Zielinsk.</hi>: <hi rend="italic">abesse malit Reid</hi></note> profiteantur? </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>equidem</reg> contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem et<note>et <hi rend="italic">codd.</hi>: suam et <hi rend="italic">b</hi>: eius et <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: eius <hi rend="italic">Bait.</hi></note> praestabilem <add>eius</add><note>eius <hi rend="italic">hic addidi</hi> (suam <hi rend="italic">c</hi>)</note> esse scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt. </p><p rend="indent"><reg>atque</reg>, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. <reg>temporum</reg> magis ego nunc vitiis quam<note>vitiis quam <hi rend="italic">Baiter</hi>: vitiis (ut iis <hi rend="italic">P,</hi> ut his <hi rend="italic">BH</hi>) inquam <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 9): vitio quam <hi rend="italic">Madv.</hi></note> genere iudici<note><hi rend="italic">Num</hi> iudici ⟨inductus⟩?</note> plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. <reg>etenim</reg> si Pompeius<note>Cn. Pompeius <hi rend="italic">HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note> abhinc annos quingentos fuisset, </p></div></div></body></text></TEI>