si auctoritates patronorum in iudiciis valent valent Ernesti : valerent codd. : valere debent Muell. , ab amplissimis Cf. ad Quir. § 6 viris viris PH Ϛ : om. B, extra versum suppl. Σ L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima maxima tum in mg. P, B Σ familiaritate coniunctis. quae sunt igitur meae partes? auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati paris voluntati paris Angelius : voluntatis (-i) parens codd. . nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono pono ut Ant. Aug. ita b : oppono codd. (propono k ) , me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referenda adferenda (aff.) codd. gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum. quae fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari videbatur. nihil enim umquam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur, nihil memoria memoria Garat. : de mem. codd. ( unde Hk nihil de mem. de more de exemplis: add. acutius bk ed. R. ) maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius: ut mihi iam verum videatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinae doctrinis PBG 1 ( unde litterati ac studiis doctrinisque Hbk ed. R. ) dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes penitus comprehendisset omnia quae faceret recte procedere recte (praeclare?) procedere scripsi ( Cl. Qu. iv. 176): tractare codd. ( ante faceret add. H vellet: post tractare (t) add. perfacile esse c : omnia quae vellet facile esse tractare k : eum... omnia quae facere vellet facillime tractare b Harl. 2681, ed. R. ): procedere coni. Mueller : recte se dare Madv. : recte cadere Reid ( improb. Zielinsk. ): recte habere Paul . quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et victoriis conquievit? quo mihi difficilior est hic extremus extremus b Harl. 2681 ed R. : exercitus PBGH Ϛ perorandi locus. etenim ei succedo orationi quae non praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex mea, sed ex mea sed b G 2 Harl. 2681: in mea quam P rell. (in mea sed ex H Ϛ ) ex cuiusquam oratione capere possitis. sed mos est gerundus gerundus PGH all. : gerendus Ewc non modo Cornelio, cuius ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum, sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici voluit me esse, ut apud eosdem vos, iudices, nuper in alia causa fuerim, et praedicatorem et actorem auctorem P 1 Hc . ac mihi quidem hoc dignum re publica re p. Garat. : re G 2 : reo b Ϛ : rei P rell. ( cf. Sest. § 47) videtur, hoc deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei ei G et in mg. Σ : et P rell. licuisse concedant. nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut nullius in delicti crimen vocaretur. non enim furatus esse civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo. cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse, Carthagine esse obsessum obsessum Madv. : possessum codd. (possessurum B, profectum k ed. R ) , acerrimis illis proeliis et maximis, Sucronensi et Turiensi Turiensi Is. Vossius : duriensi codd. , interfuisse, cum Pompeio ad extremum belli tempus fuisse.