<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quorum</reg> ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. <reg>itaque</reg> omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. <reg>nihil</reg> de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant<note>lateant <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): latent <hi rend="italic">codd.</hi></note> libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod agitur, id disputo. <reg>huic</reg> vos non submittetis? hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior<note>protervior <hi rend="italic">Lamb.</hi>: posterior <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">Pis.</hi> § 66): deterior <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> <hi rend="italic">Angelius</hi>: pestilentior <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>. Num</hi> probrosior?</note> an infelicior esset iudicare. </p></div></div></body></text></TEI>