<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>nam</reg> illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. <reg>qui</reg> ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere<note>se tenere <hi rend="italic">Madv.</hi>: sentire <hi rend="italic">P rell. praeter HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi> (se scire): se tueri <hi rend="italic">Kays.</hi>: se sancire <hi rend="italic">Halm</hi>: se sciscere <hi rend="italic">Harl.</hi> 2681: se servare <hi rend="italic">Weber</hi></note> legem quam<note>quam <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanc<note>hanc <hi rend="italic">HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: an <hi rend="italic">P rell</hi>: eam <hi rend="italic">Baiter</hi></note> se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. <reg>alter</reg> belli Gallici rationem habet<note>habet et <hi rend="italic">Pluygers</hi></note>, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. <add><reg>quamquam</reg></add><note>Quamquam <hi rend="italic">scripsi</hi>: quae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi> (<hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi> nulla indic. lacunae</hi>): Quo <hi rend="italic">ut Manut. ita bk</hi>: Atqui <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> mihi nihil videtur alienius<note>alienius <hi rend="italic">Madv.</hi>: minus <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 19) (minus... dissidere quam <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>fuerit</reg> toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia. <reg>sortietur</reg> an non? <reg>nam</reg> et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. <reg>proficiscetur</reg> paludatus? <reg>quo</reg>? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ac</reg> tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. <reg>quae</reg> cum gravia sunt <add>tum</add><note>tum <hi rend="italic">suppl. Angelius</hi> (quae cum gravia sint nihil <hi rend="italic">ed. V.</hi>)</note> nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine ne<note>ne <hi rend="italic">Hk</hi> (<hi rend="italic">post homine</hi>) <hi rend="italic">om. P</hi>: id ne <hi rend="italic">Muell.</hi></note> accidat providendum. </p><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>ego</reg> vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honores<note>honor. exim. <hi rend="italic">Hbk</hi></note> C. Caesari et prope singularis. <add><reg>si</reg></add><note>Si <hi rend="italic">suppl. Gruter</hi></note> quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. <reg>neminem</reg> umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. <reg>nemo</reg> umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. <reg>sed</reg> homines aut propter indignitatem<note>indignitatem <hi rend="italic">ut Schuetz ita b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: dignitatem <hi rend="italic">P rell.</hi></note> suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>monemur</reg> a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule ut provideamus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur<note>decernatur <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>, om. rell.</hi>: detur <hi rend="italic">Madv.</hi>: alii detur nescio cui <hi rend="italic">coni. Momms.</hi></note> post eos consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione teneatur. <reg>quam</reg> ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque oti, tamen vehementius arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. <reg>nam</reg> ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis aut<note>aut <hi rend="italic">P rell. praeter w</hi> (atque): ac <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi></note> novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat ei cui minime vos velitis, per<note>et per <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. <reg>postremo</reg> quo quisque animo futurus sit, nescio: quid sperem, video. <reg>praestare</reg> hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse videatur. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>atque</reg> haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa. </p><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="17" unit="chapter"/><reg>sed</reg> non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar<note>reprendar <hi rend="italic">P rell.</hi>: reprehendar <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi> (§ § 42, 45)</note>, explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. <reg>ac</reg> primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. <reg>postea</reg> quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus. </p></div></div></body></text></TEI>