iam diu mare videmus illud immensum, cuius fervore non solum maritimi cursus sed urbes etiam et viae militares iam tenebantur terrebantur Weidner , virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. possum de omni regione, de omni regione de omni s. l. suppl. P 2 genere hostium dicere: nulla gens est quae non aut ita sublata sit ut vix exstet, aut ita domita ut quiescat, aut ita pacata ut victoria nostra imperioque laetetur. bellum Gallicum, patres conscripti, C. Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam quam lasputaverunt P 1 lacessendas putaverunt. ipse ille C. Marius, cuius divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetravit. modo ille meorum laborum periculorum consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu liberata quievit. C. Caesaris C. ante Caesaris om. PB Σ longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam. itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum proeliis cum nationibus G. et H. acerrimis et maximis proeliis van der Vliet ( Balb. § 5): cum acerrimis nat. G. et H. et maximis proeliis Landgraf ( Pomp. § 28) plurimis proeliis Weidner felicissime decertavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit, et quas regiones quasque gentis nullae nobis antea litterae, nulla vox, nulla fama notas fecerat, has eas coni. Baiter noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. semitam tantum Galliae tenebamus antea, patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certe at certe Pluygers : ac certe Madv. immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. nemo sapienter de re publica nostra cogitavit, iam inde a principio huius imperi, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret putaret PHbk : deputaret P 2 rell. : esse putaret Klotz, improb. Zielinsk. Num reputaret? (§ 24) ; sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum. restitimus semper lacessiti: nunc denique est perfectum ut imperi nostri terrarumque illarum idem esset extremum. Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. quae iam licet considant! nihil est enim ultra illam ullam P, corr. BH altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit Italiae pertimescendum. sed tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere: impolitae vero res et acerbae acerbae codd. : asperae coni. Nipperd., crudae Halm si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent. qua re sit in eius tutela Gallia cuius fidei virtuti felicitati commendata est. qui Qui P rell. praeter GE (quia), Hb Ϛ (et) si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem quam in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laurea laurea Naugerius (1): laude codd. (laude lauream gestaret b ) gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici velle: cum vero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum rei pub... susceptum suppl. P 2 rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus.