<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>relatum</reg> est ad nos nuper de stipendio exercitus: non decrevi solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa dissentientibus respondi, scribendo adfui. <reg>tum</reg> quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. <reg>illum</reg> enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. <reg>actum</reg> est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>at</reg> ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor, cum in<note>(<hi rend="italic">non</hi> 21) in <hi rend="italic">k, suppl. Lamb.</hi></note> superioribus causis hominis ornamenta <add>adiumento</add> fuerint<note>adiumento fuerint <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">cf. Balb.</hi> § 19): fuerint <hi rend="italic">codd.</hi>: iuverim <hi rend="italic">K. Busche</hi>: apud me valuerint <hi rend="italic">coni. Mueller</hi></note>, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. <reg>nam</reg> ipse Caesar quid est cur in provincia<note>in ea provincia <hi rend="italic">Gell. et Non.</hi></note> commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? <reg>amoenitas</reg> eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. <reg>quid</reg> illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longius<note><w type="lemma">longius</w> longinquius <hi rend="italic">Tischer</hi></note> inveniri potest? <reg>an</reg> reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missus<note>missus est <hi rend="italic">Hb Harl.</hi> 2681</note>, an apud senatum a quo ornatus est? <reg>an</reg> dies auget eius desiderium, an magis<note><w type="lemma">an magis</w> ac non magis <hi rend="italic">Sorof</hi></note> oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? <reg>qua</reg> re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem. </p></div></div></body></text></TEI>