hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re qua re scripsi : om. P 1 E : ne P 2 rell. : cur Ant. Aug. imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. quod est Quod est HG Ϛ : quid est P rell. : Quid? Est Kays. : Quid est? Est Weber : At est Sorof primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore ⟨ab eo⟩ pro praetore Reid ( Cl. Qu. iv. 175) una cohorte auxiliaria gesta, et et suppl. Bait. : ac Lamb. bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.