<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qua</reg> e<note><w type="lemma">qua e</w> qua <hi rend="italic">P rell. praeter HGE</hi> (quae)</note> poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. <reg>quae</reg> enim homini in quo aliqui<note>aliqui <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: aliquis <hi rend="italic">rell.</hi> (<hi rend="italic">Har. Resp.</hi> § 62)</note>, si non famae pudor, at supplici timor est gravior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? <reg>hoc</reg> statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit: primum homini sceleribus flagitiis<note>flagitiisque <hi rend="italic">edd.</hi>: <hi rend="italic">cf. de Domo</hi> § 18</note> contaminatissimo nihil<note>omnino nihil <hi rend="italic">t sol.</hi></note> esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. <reg>itaque</reg> ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="7" unit="chapter"/><reg>hosce</reg> igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere <add>qua re</add><note>qua re <hi rend="italic">scripsi</hi>: <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi>E</hi>: ne <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: cur <hi rend="italic">Ant. Aug.</hi></note> imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. <reg>quod</reg> est<note>Quod est <hi rend="italic">HG<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: quid est <hi rend="italic">P rell.</hi>: Quid? Est <hi rend="italic">Kays.</hi>: Quid est? Est <hi rend="italic">Weber</hi>: At est <hi rend="italic">Sorof</hi></note> primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore<note>⟨ab eo⟩ pro praetore <hi rend="italic">Reid</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iv. 175)</note> una cohorte auxiliaria gesta, et<note>et <hi rend="italic">suppl. Bait.</hi>: ac <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> bellum cum maximis Syriae gentibus <add>et</add> tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. <reg>deinde</reg> Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit. </p></div></div></body></text></TEI>