<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>hos</reg> vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis? et has duplicis pestis sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperi maculas teneretis? <reg>at</reg> idem vos anno superiore hos eosdem revocabatis, cum<note>cum <hi rend="italic">codd. praeter G</hi> (cum vi): <hi rend="italic">rasura quae est in P prorsus nullius est momenti</hi>: cum vix <hi rend="italic">coni. Bait.</hi>: cum in prov. iam <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note> in provincias pervenissent: quo tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis per quos erat amissa revocatis, et iis ipsis praemiis extortis quae erant pro scelere atque eversione patriae consecuti. </p></div></div></body></text></TEI>