itaque , patres conscripti, videtis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi inscitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos iam atque eversos publicanos: quibus quidem vos in his angustiis aerari tamen subveniatis necesse est, etsi iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium, non solum bona sed etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam. quid ? qui se etiam nunc subsidiis patrimoni aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? an si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem is frui non sinit qui est, etiam si non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? retinete igitur in provincia diutius eum qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam conlegam putet, quod ille vos tristitia vultuque deceperit, ipse numquam se minus quam erat nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore perfecisse ne C. Gabinius C. extra versum add. P 1 B Σ t : om. Hk all. unus omnium nequissimus existimaretur. hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis? et has duplicis pestis sociorum, militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperi maculas teneretis? at idem vos anno superiore hos eosdem revocabatis, cum cum codd. praeter G (cum vi): rasura quae est in P prorsus nullius est momenti : cum vix coni. Bait. : cum in prov. iam Hb Ϛ in provincias pervenissent: quo tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis per quos erat amissa revocatis, et iis ipsis praemiis extortis quae erant pro scelere atque eversione patriae consecuti. qua e qua e qua P rell. praeter HGE (quae) poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. quae enim homini in quo aliqui aliqui P 1 : aliquis rell. ( Har. Resp. § 62) , si non famae pudor, at supplici timor est gravior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit: primum homini sceleribus flagitiis flagitiisque edd. : cf. de Domo § 18 contaminatissimo nihil omnino nihil t sol. esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur. hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re qua re scripsi : om. P 1 E : ne P 2 rell. : cur Ant. Aug. imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. quod est Quod est HG Ϛ : quid est P rell. : Quid? Est Kays. : Quid est? Est Weber : At est Sorof primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore ⟨ab eo⟩ pro praetore Reid ( Cl. Qu. iv. 175) una cohorte auxiliaria gesta, et et suppl. Bait. : ac Lamb. bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.