quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus emiserit emiserit σπδ : miserit P : amiserit codd. Lambini , cur non comprenderint, cur non cur non comprehenderint σπδ : om. P ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen expresserint. an timebant ne tot unum, valentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent? nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur reperitur ς g . itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab eis eis illis ς signis quibus veritas inlustrari solet ad testis tota traducta est. quos quidem ego, iudices, testis testis, iudices T ς non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto. praegestit animus iam videre, primum prim. ( sic ) iam videre ς B lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in atque in atque ς praesidio balnearum conlocatos collocatos T : locatos P πδ . ex quibus requiram quem ad modum quem ad modum T : quonam modo P πδ latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac texerit. illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et unum et tam imbecillum quem quem ς : quam cett. videtis non aut stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. quam volent quam volent P πδ : quam volunt ς : quamvis T in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis, alia solis alia Bb2 ψ : solis ac T : solis et P π b1 ( cf. Fortunatian. Rhet. M. p. 124 aliud fori lumen est, aliud lychnorum) lychnorum. quam ob rem excutiemus omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent ostendent (-ant ς ) T1 ς , vigeant apud istam mulierem venustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; capiti vero innocentis fortunisque parcant. at sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. tandem aliquid invenimus quod ista mulier de de e ς suorum propinquorum, fortissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata sublata T ς b2 ψ 2, Manutius : sublevata cett. aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum. ' at propinquis' inquit inquit T : om. P πδ 'placuit.' cur non placeret, cum rem tute rem tute σψ , ed. R : tu (tu || P ) rem te cett. ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres? hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit sit est Halm fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. audita audita et pervulgata add. bh ψ 2 et percelebrata sermonibus res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem quidem σψ 1: om. cett. non est factum factum ς b2 ψ 1: om. cett. — quid enim attinebat? — est enim ab aliquo adulescente fortasse adulescente fortasse ς , Francken : fortasse adulescente P πδ non tam insulso quam inverecundo inverecundo ς : non verecundo P πδ . sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur. Dicta est a me causa, iudices iudices, causa ς , et perorata. iam intellegitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa vobis. de vi quaeritis. quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Q uintus Catulus armata dissensione civium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc hac nunc Halm : hac enim P πδ : hacine Müller lege Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas sed ad mulieris libidines libidinosae ς : libidines et (-es et P2 in ras. ) P πδ et delicias deposcitur.