<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>sed</reg> tamen venenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit<note>sit paratum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> non dicitur. <reg>datum</reg> esse aiunt huic<note>huic <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: hoc <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublio</ex></expan></choice> Licinio, pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum<note>constitutum <hi rend="italics">Naugerius</hi>: constitutum pactum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: constitutum factum <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem traditurum. <reg>hic</reg> primum illud requiro, quid attinuerit ferri<note>ferri <hi rend="italics">b</hi>1, <hi rend="italics">ed. Mediol.</hi>: fieri <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">π</foreign> <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> </note> in eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium domum venerint. <reg>si</reg> manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud Caelium mulieris servus visus esset? <reg>sin</reg> autem iam<note>iam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B, Oettling</hi>: iam iam <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p>'<reg>immo</reg>' inquit 'cum servi ad dominam rem totam<note>rem totam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: remittam <hi rend="italics">P</hi>1: rem istam <hi rend="italics">cett.</hi> </note> et maleficium Caeli detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut<note>his ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">ed. R</hi>: suis <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> omnia Caelio pollicerentur; sed ut<note>sed ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">h</hi>: sed <hi rend="italics">cett.</hi> </note> venenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum<note>locum <hi rend="italics">del. Ernesti</hi> </note> iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde<note>deinde <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: dein <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> repente, cum venisset Licinius venenumque<note>venenumque <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: venenum <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> traderet, prosilirent hominemque comprenderent.' <milestone n="26" unit="chapter"/> <reg>quae</reg> quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. <reg>cur</reg> enim potissimum balneas publicas constituerat<note>constituebat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>? in quibus non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset<note>possit <hi rend="italics">edd. VR</hi> </note>. <reg>nam</reg> si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere vellent, nec satis commode<note><app><lem>nec satis commode</lem></app> quomodo <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">B</hi> </note> calceati et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur<note>reciperentur <foreign xml:lang="grc">σδ</foreign>: reciperetur <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">π</foreign> </note>, nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione<note><app><lem>permutatione</lem></app> pensitatione <hi rend="italics">Pantagathus</hi> </note> familiaris<note>familiaris coeperat esse <hi rend="italics">Quintil.</hi> ix. 4. 64</note> facta erat balneatori. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>atque</reg> equidem vehementer exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. <reg>sed</reg> non dubito quin sint pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint ut in balneas contruderentur<note>conducerentur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>, quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset. <reg>sed</reg> quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. '<reg>in</reg> balneis delituerunt<note>delituerant <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>.' Testis egregios! '<reg>dein</reg> temere prosiluerunt.' <reg>homines</reg> temperantis<note>temperantes <hi rend="italics">P</hi>: gravitati deditos <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> fingitis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: fing... <hi rend="italics">P</hi>1: fingunt <hi rend="italics">cett.</hi> </note>! <reg>sic</reg> enim fingitis, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque ex<note>ex <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om.</hi> <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam vim<note>magnam vim <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: magna vis <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> veritatis, quae contra hominum<note>hominum <hi rend="italics">ed. V</hi>: omnium <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa<note>ipsa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">P</hi>1<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: ipsam <hi rend="italics">cett.</hi> </note> defendat! <milestone n="27" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>velut</reg><note><app><lem>velut</lem></app> ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: verum <hi rend="italics">b</hi>1<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> </note> haec tota fabella<note>fabellarum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest! <reg>quid</reg> enim? isti tot viri — nam necesse est fuisse non paucos<note>non paucos fuisse <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior — cur Licinium de manibus amiserunt? <reg>qui</reg> minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? <reg>erant</reg> enim illi<note>illic <hi rend="italics">g2, Rau</hi> </note> positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. <reg>hoc</reg> fuit totum consilium mulieris, haec istorum<note><app><lem>istorum</lem></app> est horum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> provincia qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. <reg>fuerant</reg> ad hoc<note>ad hoc <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: hoc <hi rend="italics">Ph</hi>: enim <hi rend="italics">e</hi>: autem <hi rend="italics">g</hi> </note> rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>potueruntne</reg> magis<note>magis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">BP1</hi>: meliori (meliori magis <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>2) <hi rend="italics">P2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> tempore prosilire quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? <reg>quae</reg> cum iam erat tradita servis, <add>si</add> evasissent<note>quae cum iam erat... si evas. <hi rend="italics">Ernesti, Müller</hi>: quae si iam erat... evas. <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: quae si cum iam erat... evas. <hi rend="italics">Bake</hi> </note> subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum<note>hominum <hi rend="italics">Angelius</hi>: omnium <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. <reg>quem</reg> quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? <reg>primum</reg> ad se vocarent<note>ad se vocarent <hi rend="italics">scripsi</hi>: at revocarent <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ad se revocarent <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco conlocati fuerant non potuissent videre. <reg>tempore</reg> igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. <reg>mimi</reg> ergo iam<note>iam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: est etiam <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: est iam <hi rend="italics">Ascens.</hi> (3)</note> exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein<note>dein <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: deinde <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> scabilla concrepant, aulaeum tollitur. <milestone n="28" unit="chapter"/> </p></div></div></body></text></TEI>