<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavit<note>demanavit <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: dimanavit <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> (<foreign xml:lang="grc">ἅπαξ λεγ.</foreign>)</note> ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum. </p><p><reg>nam</reg> quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex></expan></choice> Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. <reg>sunt</reg> enim ista maledicta pervolgata in<note><app><lem>in</lem></app> per <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> omnis quorum in adulescentia forma et species<note>fuit forma et species <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> fuit liberalis. <reg>sed</reg> aliud est male dicere, aliud accusare. <reg>accusatio</reg> crimen desiderat, rem ut definiat, hominem<note>hominem <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: hominem ut <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: nomine ut <hi rend="italics">Manutius</hi> </note> notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur<note>iaciatur <hi rend="italics">Muretus</hi> </note>, convicium, si facetius, urbanitas nominatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>quam</reg> quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. <reg>neque</reg> enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum advertere<note>animum advertere <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">cf. Clu.</hi> § 1): animadvertere <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. <reg>vellem</reg> aliquis<note>aliquis <foreign xml:lang="grc">σπδ</foreign>: aliqui <hi rend="italics">P</hi> </note> ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. <reg>tecum</reg>, Atratine, agam lenius<note>lenius agam <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note>, quod et pudor tuus<note>tuus <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> moderatur orationi meae et meum<note>meum <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi> </note> erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo<note>debet <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>. <reg>illud</reg> tamen te esse admonitum volo, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>primum ut<note>ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> qualis es talem te omnes esse<note>te omnes esse (se) <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: te <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: te esse omnes <hi rend="italics">Klotz</hi> </note> existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. <reg>quis</reg> est enim cui via ista non pateat, quis est<note>quis est <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> qui huic aetati atque isti<note>huic aetati atque isti (huic <hi rend="italics">Agroetius</hi>) dignitati <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Agroetius</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> vii. 118): isti aetati <hi rend="italics">Pbh</hi>: isti aetati atque etiam isti dignitati <hi rend="italics">cett.</hi> </note> dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine<note>non sine ullo <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> argumento male dicere? <reg>sed</reg> istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti. <milestone n="4" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>verum</reg> ad istam omnem<note>omnem <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </hi> </note> orationem brevis est defensio. <reg>nam</reg> quoad aetas <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arci</ex></expan></choice> Caeli dare potuit isti<note>potuit isti <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Naugerius</hi>: potuisti <hi rend="italics">Pe</hi>: potuit <hi rend="italics">cett.</hi> </note> suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. <reg>qui</reg> ut huic togam virilem<note>togam virilem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: virilem togam <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> dedit — nihil dicam hoc loco de me; tantum sit quantum vos existimatis<note>existimetis <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note>; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum — nemo hunc <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcum</ex></expan></choice> Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arci</ex></expan></choice> Crassi castissima domo cum artibus honestissimis erudiretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>nam</reg> quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. <reg>hoc</reg> enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. <reg>ad</reg> quem si accessit aut si a<note><app><lem>si a</lem></app> si <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> me discessit umquam — quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt — tum<note>tum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Angelius</hi>: tamen <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. <reg>at</reg> enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius etiam<note>etiam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> amicis. <reg>quis</reg> negat<note>neget <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>? <reg>sed</reg> ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem<note>autem <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>: <hi rend="italics">om. P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi> </note> libidine<note>libidini <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Ascens.</hi> 3 <hi rend="italics">in mg.</hi> </note> infestum est, id hoc loco defendo. <reg>fuit</reg> adsiduus mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. <reg>secutus</reg> est tum annus<note>tum annus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: annus <hi rend="italics">P<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </hi>: annus cum <hi rend="italics">Garatoni</hi> </note>, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. <reg>mecum</reg> erat hic; illi ne advocatus quidem venit umquam. <reg>deinceps</reg> fuit annus quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. <reg>numquam</reg> ad illum accessit, a me numquam recessit. <milestone n="5" unit="chapter"/> </p></div></div></body></text></TEI>