<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>itaque</reg> alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab<note>nec ab <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi<note><app><lem>dicendi</lem></app> verborum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. <reg>multa</reg> enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum<note>interdum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: et interdum <hi rend="italics">cett</hi>,</note>; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac<note>ac <hi rend="italics">TB</hi>: aut <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><reg>quam</reg> ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt<note>putaverunt <hi rend="italics">T</hi> </note>. <milestone n="18" unit="chapter"/> <reg>ergo</reg> haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis<note><app><lem>et virg.</lem></app> ac virg. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> relinquatur. <reg>detur</reg> aliqui ludus<note>aliqui ludus <hi rend="italics">T</hi>: aliquid <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus<note><app><lem>voluptatibus</lem></app> cupiditatibus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> denegentur; non semper superet<note>superent <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> vera illa et<note><app><lem>et</lem></app> ac <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> derecta <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">P</hi>: directa <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> derecta ratio<note>via et ratio <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. <reg>parcat</reg> iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam<note>familiam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: famam <hi rend="italics">cett.</hi> </note>, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. <reg>postremo</reg> cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et<note>et <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> experiendo contempsisse videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><reg>ac</reg> multi quidem<note>quidem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent<note><app><lem>deferv.</lem></app> deferuu- <hi rend="italics">P</hi>1: deseru- <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note>, eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. <reg>ex</reg> quibus neminem mihi libet<note>libet <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: liquet <hi rend="italics">P</hi>: necesse est <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> nominare; vosmet vobiscum recordamini. <reg>nolo</reg> enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. <reg>quod</reg> si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa<note>profluxa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta<note>obiecta <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> adulescentiae qui vellet excusatione defenderet. <milestone n="19" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>at</reg> vero in <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arco</ex></expan></choice> Caelio — dicam enim iam<note><app><lem>iam</lem></app> hoc <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> confidentius de studiis eius honestis, quoniam<note>quoniam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Muretus</hi>: quondam <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum<note><app><lem>lustrorum</lem></app> stuprorum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> libido. <reg>quod</reg> quidem vitium ventris et gurgitis<note>gutturis <hi rend="italics">ed. R</hi> </note> non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. <reg>amores</reg> autem et deliciae<note>deliciae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: hae deliciae <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> quae vocantur, quae firmiore<note>firmo ingenio <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> animo praeditis diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumve<note>impeditumve <hi rend="italics">scripsi</hi>: ne impeditum que <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: impeditumque <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> tenuerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p>Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret — defendendi haec causa, non gloriandi loquor<note>loquor <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Naugerius</hi>: eloquor <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> — genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia<note>quae vestrae si prudentiae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">fort.</hi> quae vestra est prudentia</note> est, perspexistis. <reg>atque</reg> in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. <reg>atqui</reg> <note>atqui <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi>: atque <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo<note><app><lem>disputo</lem></app> disputavi <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: disputato <hi rend="italics">P</hi>1</note> non facile in eodem homine esse posse. <reg>fieri</reg> enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non<note>modo facimus non <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">suppl. Madvig</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere. </p></div></div></body></text></TEI>