<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>ac</reg> prima pars fuit illa quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. <reg>non</reg> me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere<note>idem dicere <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: idem d <gap reason="omitted"/> <hi rend="italics">P</hi>1</note>. <reg>neque</reg> vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse<note>esse sodalem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> Caelium dixit. <reg>fera</reg> quaedam sodalitas et plane pastoricia<note>pastoricia <hi rend="italics">BP</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: pa <gap reason="omitted"/> <hi rend="italics">P</hi>1: pastoralis <hi rend="italics">coni. Halm</hi> </note> atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis<note>ne quis <hi rend="italics">P</hi>1: ne quis si <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ne si quis <hi rend="italics">P</hi>2<foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> id forte nesciat timere videantur<note>videantur <hi rend="italics">Abram</hi>: videatur <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>! </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>sed</reg> haec omitto<note>omitto <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: omittam <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>; ad illa quae me magis moverunt respondeo<note>respondebo <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> </note>. </p><p><reg>deliciarum</reg> obiurgatio fuit longa, etiam<note>etiam <hi rend="italics">scripsi</hi>: et ea <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign>: et eo <hi rend="italics">Kayser</hi> </note> lenior<note>alienior <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italics">fort.</hi> et a causa alienior)</note>, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. <reg>nam</reg> <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex></expan></choice> Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus<note><app><lem>inflammatus</lem></app><hi rend="italics">fort.</hi> inflatius</note> ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam<note>probem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. <reg>tibi</reg> autem, Balbe, respondeo<note>respondebo <hi rend="italics">Donatus ad Ter. Hecyram</hi> iv. I. 30</note> primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renuerit<note>renuerit <hi rend="italics">h</hi> <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>: reminierit <hi rend="italics">P</hi>: inierit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italics">eg</hi> </note>, qui in hortis fuerit<note>qui <gap reason="omitted"/> fuerit <hi rend="italics">Donatus</hi>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit. <milestone n="12" unit="chapter"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>equidem</reg> multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissent<note>dedidissent <hi rend="italics">Ascens.</hi> (3) <hi rend="italics">mg.</hi>: dedissent <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. <reg>datur</reg> enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. <reg>quae</reg> si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>sed</reg> tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare. <reg>itaque</reg> omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. <reg>facile</reg> est accusare luxuriem. <reg>dies</reg> iam me deficiat<note>deficiat <hi rend="italics">P, Ernesti</hi>: deficiet <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note>, si quae dici in eam sententiam possunt<note>possint <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note> coner<note><app><lem>coner</lem></app> -er <hi rend="italics">add. P</hi>2 <hi rend="italics">in ras.</hi> </note> expromere; de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista<note>ista <hi rend="italics">scripsi</hi>: ipsa <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> proponas, res tamen ipsa et copiose<note>et copiose <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Naugerius</hi> (2): <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> et graviter accusari potest. <reg>sed</reg> vestrae sapientiae, iudices, est<note><app><lem>iudices est</lem></app> est <hi rend="italics">in ras. hab. P</hi>: est, iudices, <hi rend="italics">Halm</hi> </note> non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat<note>habet <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>itaque</reg> ego<note>ego <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> severitati tuae ita<note>ita ut oportet <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ut oportet ita <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> ut oportet respondere non audeo. <reg>erat</reg> enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. <reg>non</reg>, inquam, audeo; perfugiis nihil<note>nihil <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: non <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua<note>si quae <hi rend="italics">Halm</hi> </note> est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen<note>tamen <hi rend="italics">Wrampelmeyer</hi>: tam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. <reg>atque</reg> ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso. <milestone n="13" unit="chapter"/> </p><p><reg>sunt</reg> autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. <reg>aurum</reg> sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut<note>ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> (<hi rend="italics">cf. Zielinski p.</hi> 207)</note> dicitur. <reg>omnia</reg> <note>somnia <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> </note> sunt alia<note><app><lem>alia</lem></app> talia <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: illa <hi rend="italics">Ernesti</hi> </note> non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. '<reg>adulter</reg>, impudicus, sequester' convicium est, non accusatio. <reg>nullum</reg> est enim fundamentum horum criminum, nullae<note>nullae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: nulla <hi rend="italics">P</hi> <foreign xml:lang="grc">πδ</foreign> </note> sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore<note><app><lem>ab irato accusatore</lem></app> arbitratu accusatoris <hi rend="italics">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign> </note> nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem, </p></div></div></body></text></TEI>